[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 6:1-6 1 Et rex Antíochus perambulábat superióres regiónes, et audívit esse civitátem Elymáidem in Pérside nobilíssimam, et copiósam in argénto et auro, 2 templúmque in ea lócuples valde et illic velámina áurea, et lorícæ, et scuta, quæ relíquit Alexánder Philíppi rex Mácedo, qui regnávit primus in Grǽcia. 3 Et venit, et quærébat cápere civitátem, et deprædári eam: et non pótuit, quóniam innótuit sermo his qui erant in civitáte: 4 et insurrexérunt in prǽlium, et fugit inde, et ábiit cum tristítia magna, et revérsus est in Babylóniam. 5 Et venit qui nuntiáret ei in Pérside, quia fugáta sunt castra quæ erant in terra Juda: 6 et quia ábiit Lýsias cum virtúte forti in primis, et fugátus est a fácie Judæórum. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 6:6-9 6 Et invaluérunt armis, et víribus, et spóliis multis, quæ cepérunt de castris, quæ excidérunt: 7 et quia diruérunt abominatiónem, quam ædificáverat super altáre, quod erat in Jerúsalem, et sanctificatiónem, sicut prius, circumdedérunt muris excélsis, sed et Bethsúram civitátem suam. 8 Et factum est, ut audívit rex sermónes istos, expávit et commótus est valde: et décidit in lectum, et íncidit in languórem præ tristítia, quia non factum est ei sicut cogitábat. 9 Et erat illic per dies multos, quia renováta est in eo tristítia magna, et arbitrátus est se mori. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 6:10-13 10 Et vocávit omnes amícos suos, et dixit illis: Recéssit somnus ab óculis meis, et cóncidi, et córrui corde præ sollicitúdine: 11 et dixi in corde meo: In quantam tribulatiónem devéni, et in quos fluctus tristítiæ, in qua nunc sum, qui jucúndus eram, et diléctus in potestáte mea! 12 Nunc vero reminíscor malórum, quæ feci in Jerúsalem, unde et ábstuli ómnia spólia áurea et argéntea quæ erant in ea, et misi auférre habitántes Judǽam sine causa. 13 Cognóvi ergo quia proptérea invenérunt me mala ista: et ecce péreo tristítia magna in terra aliéna. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3