[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 14:16-19 16 Et audítum est Romæ quia defúnctus esset Jónathas, et usque in Spartiátas: et contristáti sunt valde; 17 ut audiérunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacérdos loco ejus, et ipse obtinéret omnem regiónem, et civitátes in ea, 18 scripsérunt ad eum in tábulis ǽreis, ut renovárent amicítias et societátem, quam fécerant cum Juda et cum Jónatha frátribus ejus, 19 et lectæ sunt in conspéctu ecclésiæ in Jerúsalem. Et hoc exémplum epistolárum, quas Spartiátæ misérunt: [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio2] !1 Mac 14:20-23 20 Spartianórum príncipes et civitátes, Simóni sacerdóti magno, et senióribus, et sacerdótibus, et réliquo pópulo Judæórum frátribus salútem. 21 Legáti, qui missi sunt ad pópulum nostrum, nuntiavérunt nobis de vestra glória, et honóre, ac lætítia, et gavísi sumus in intróitu eórum, 22 et scrípsimus quæ ab eis erant dicta in concíliis pópuli, sic: Numénius Antíochi, et Antípater Jásonis fílius, legáti Judæórum, venérunt ad nos, renovántes nobíscum amicítiam prístinam. 23 Et plácuit pópulo excípere viros glorióse, et pónere exémplum sermónum eórum in segregátis pópuli libris, ut sit ad memóriam pópulo Spartiatárum. Exémplum autem horum scrípsimus Simóni magno sacerdóti. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory5 [Lectio3] !1 Mac 14:24-26 24 Post hæc autem misit Simon Numénium Romam, habéntem clípeum áureum magnum, pondo mnárum mille, ad statuéndam cum eis societátem. Cum autem audísset pópulus Románus 25 sermónes istos, dixérunt: Quam gratiárum actiónem reddémus Simóni, et fíliis ejus? 26 Restítuit enim ipse fratres suos, et expugnávit inimícos Israël ab eis. Et statuérunt ei libertátem, et descripsérunt in tábulis ǽreis, et posuérunt in títulis in monte Sion. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory6