[Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 6:1-4 1 Sed non post multum témporis, misit rex Antíochus senem quemdam Antiochénum, qui compélleret Judǽos, ut se transférrent a pátriis et Dei légibus: 2 contamináre étiam, quod in Jerosólymis erat, templum; et cognomináre Jovis Olýmpii: et in Garízim, prout erant hi qui locum inhabitábant, Jovis hospitális. 3 Péssima autem et univérsis gravis erat malórum incúrsio; 4 nam templum luxúria et comessatiónibus géntium erat plenum, et scortántium cum meretrícibus: sacratísque ǽdibus mulíeres se ultro ingerébant, intro feréntes ea quæ non licébat. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory7 [Lectio2] !2 Mac 6:5-9 5 Altáre étiam plenum erat illícitis, quæ légibus prohibebántur; 6 neque autem sábbata custodiebántur, neque dies solémnes pátrii servabántur, nec simplíciter Judǽum se esse quisquam confitebátur. 7 Ducebántur autem cum amára necessitáte in die natális regis ad sacrifícia: et, cum Líberi sacra celebraréntur, cogebántur hédera coronáti Líbero circuíre. 8 Decrétum autem éxiit in próximas gentílium civitátes, suggeréntibus Ptolemǽis, ut pari modo et ipsi advérsus Judǽos ágerent, ut sacrificárent; 9 eos autem, qui nollent transíre ad institúta géntium, interfícerent: erat ergo vidére misériam. [Responsory2] @Tempora/101-1:Responsory2 [Lectio3] !2 Mac 6:10-12 10 Duæ enim mulíeres delátæ sunt natos suos circumcidísse: quas, infántibus ad úbera suspénsis, cum públice per civitátem circumduxíssent, per muros præcipitavérunt. 11 Alii vero, ad próximas coëúntes spelúncas, et laténter sábbati diem celebrántes, cum indicáti essent Philíppo, flammis succénsi sunt, eo quod verebántur propter religiónem et observántiam manu síbimet auxílium ferre. 12 Obsecro autem eos qui hunc librum lectúri sunt, ne abhorréscant propter advérsos casus: sed réputent ea quæ accidérunt, non ad intéritum, sed ad correptiónem esse géneris nostri. [Responsory3] @Tempora/101-1:Responsory3