[Ant 1] Tua est poténtia, * tuum regnum, Dómine: tu es super omnes gentes: da pacem, Dómine, in diébus nostris. [Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 6:18-22 18 Igitur Eleázarus, unus de primóribus scribárum, vir ætáte provéctus, et vultu decórus, apérto ore hians compellebátur carnem porcínam manducáre; 19 at ille gloriosíssimam mortem magis quam odíbilem vitam compléctens, voluntárie præíbat ad supplícium. 20 Intuens autem quemádmodum oportéret accédere, patiénter sústinens, destinávit non admíttere illícita propter vitæ amórem. 21 Hi autem qui astábant, iníqua miseratióne commóti propter antíquam viri amicítiam, tolléntes eum secréto rogábant afférri carnes quibus vesci ei licébat, ut simularétur manducásse, sicut rex imperáverat, de sacrifícii cárnibus, 22 ut hoc facto, a morte liberarétur: et propter véterem viri amicítiam, hanc in eo faciébant humanitátem. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !2 Mac 6:23-28 23 At ille cogitáre cœpit ætátis ac senectútis suæ eminéntiam dignam, et ingénitæ nobilitátis canítiem, atque a púero óptimæ conversatiónis actus: et secúndum sanctæ et a Deo cónditæ legis constitúta, respóndit cito, dicens præmítti se velle in inférnum. 24 Non enim ætáti nostræ dignum est, inquit, fíngere: ut multi adolescéntium, arbitrántes Eleázarum nonagínta annórum transísse ad vitam alienigenárum, 25 et ipsi propter meam simulatiónem, et propter módicum corruptíbilis vitæ tempus decipiántur, et per hoc máculam atque exsecratiónem meæ senectúti conquíram. 26 Nam, etsi in præsénti témpore supplíciis hóminum erípiar, sed manum Omnipoténtis nec vivus, nec defúnctus, effúgiam. 27 Quam ob rem fórtiter vita excedéndo, senectúte quidem dignus apparébo: 28 adolescéntibus autem exémplum forte relínquam, si prompto ánimo ac fortiter pro gravíssimis ac sanctíssimis légibus honésta morte perfúngar. His dictis, conféstim ad supplícium trahebátur. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !2 Mac 7:1-5 1 Cóntigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehénsos compélli a rege édere contra fas carnes porcínas, flagris et táureis cruciátos. 2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris et quid vis díscere a nobis? Paráti sumus mori, magis quam pátrias Dei leges prævaricári. 3 Irátus ítaque rex jussit sartágines et ollas ǽneas succéndi. Quibus statim succénsis, 4 jussit ei qui prior fúerat locútus, amputári linguam, et, cute cápitis abstrácta, summas quoque manus et pedes ei præscíndi, céteris ejus frátribus et matre inspiciéntibus. 5 Et, cum jam per ómnia inútilis factus esset, jussit ignem admovéri, et adhuc spirántem torréri in sartágine: in qua, cum diu cruciarétur, céteri una cum matre ínvicem se hortabántur mori fórtiter. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Gregorii Nazianzeni !Sermo 20 de Machabæis Eleazárus primítiæ eorum qui hic ante Christum sunt passi, quemadmodum post Christum Stephanus. Is vir et sacérdos et senex, canus capillis, canus et prudentia, prius quidem pro populo sacrificabat et orabat: nunc autem semetipsum hostiam obtulit Deo perfectissimam ad totius populi expiationem, faustum certaminis initium, ad quod loquens pariter ac tacens cohortabatur. Obtulit autem et filios septem, suæ fructus disciplinæ, hostiam viventem, sanctam, beneplacitam Deo, omni legali sacrificio splendidiorem et puriorem: quæ sunt enim filiorum, ad patrem referri, æquissimum ac justissimum est. [Responsory4] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio5] Ibi tum generosi et magnanimi pueri, generosæ matris nobilis proles, gloriosi veritatis propugnatores, Antiochi temporibus excelsiores, veri Mosaicæ legis discipuli, paternorum rituum observantissimi, numerus apud Hebræos laudabilis, et propter septenariæ quietis mysterium venerabilis unum spirantes, unum spectantes, unum illud ad vitam iter agnoscentes, ut mortem Dei causa susciperent: non minus animis fratres quam corporibus, inter se mutuæ mortis æmuli: o rem admirandam! tormenta quasi thesauros præripientes, pro magistra lege pericula subeuntes, quæ non magis illata formidabant, quam relicta requirebant, unum illud veriti, ne tyrannus a pœnis desisteret, ne quis ipsorum sine coronæ præmio discederet, ne inviti fratres alii ab alio sejungerentur, et ne, in eo discrimine cruciatibus erepti, mala victoria superarent. [Responsory5] @Tempora/101-0:Responsory5 [Lectio6] Erat ibi fortis et generosa mater, puerorum simul ac Dei amans, cujus materna viscera supra naturæ consuetudinem dilaniabantur. Non enim filiorum, qui in tormentis erant, miserebatur, sed timore angebatur, ne non ea susciperent: neque magis eos, qui e vita migraverant, desiderabat, quam precabatur, ut reliqui cum illis conjungerentur: de quibus filiis magis quam de mortuis erat sollicita. Horum enim dubium erat certamen, at illorum securus vitæ exitus: atque illos quidem jam Deo adjunxerat; de his vero, quomodo eos Deus susciperet, laborabat. O virilem ánimum in corpore muliebri! o admirabile magni animi incrementum! [Responsory6] @Tempora/101-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/101-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8