[Lectio1Tridentina] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 7:24-27 24 Antíochus autem, contémni se arbitrátus, simul et exprobrántis voce despécta, cum adhuc adolescéntior superésset, non solum verbis hortabátur, sed et cum juraménto affirmábat se dívitem et beátum factúrum, et translátum a pátriis légibus amícum habitúrum, et res necessárias ei præbitúrum. 25 Sed ad hæc cum adoléscens nequáquam inclinarétur, vocávit rex matrem, et suadébat ei ut adolescénti fíeret in salútem. 26 Cum autem multis eam verbis esset hortátus, prómisit suasúram se fílio suo; 27 ítaque inclináta ad illum, irrídens crudélem tyránnum, ait pátria voce: Fili mi, miserére mei, quæ te in útero novem ménsibus portávi, et lac triénnio dedi et álui, et in ætátem istam perdúxi. [Lectio1] @Tempora/105-1:Lectio1Tridentina (sed rubrica tridentina) @Tempora/105-2:Lectio1Tridentina [Responsory1] @Tempora/101-2:Responsory1 [Lectio2Tridentina] !2 Mac 7:28-33 28 Peto, nate, ut aspícias ad cælum et terram, et ad ómnia, quæ in eis sunt, et intéllegas quia ex níhilo fecit illa Deus, et hóminum genus. 29 Ita fiet, ut non tímeas carníficem istum, sed dignus frátribus tuis efféctus párticeps, súscipe mortem, ut in illa miseratióne cum frátribus tuis te recípiam. 30 Cum hæc illa adhuc díceret, ait adoléscens: Quem sustinétis? non obédio præcépto regis, sed præcépto legis, quæ data est nobis per Móysen. 31 Tu vero, qui invéntor omnis malítiæ factus es in Hebrǽos, non effúgies manum Dei. 32 Nos enim pro peccátis nostris hæc pátimur; 33 et, si nobis propter increpatiónem et correptiónem Dóminus Deus noster módicum irátus est: sed íterum reconciliábitur servis suis. [Lectio2] @Tempora/105-1:Lectio2Tridentina (sed rubrica tridentina) @Tempora/105-2:Lectio2Tridentina [Responsory2] @Tempora/101-2:Responsory2 [Lectio3Tridentina] !2 Mac 7:34-41 34 Tu autem, o sceléste, et ómnium hóminum flagitiosíssime, noli frústra extólli vanis spebus in servos ejus inflammátus; 35 nondum enim omnipoténtis Dei, et ómnia inspiciéntis judícium effugísti. 36 Nam fratres mei, módico nunc dolóre sustentato, sub testaménto ætérnæ vitæ effécti sunt; tu vero judício Dei justas supérbiæ tuæ pœnas exsólves. 37 Ego autem, sicut et fratres mei, ánimam et corpus meum trado pro pátriis légibus, ínvocans Deum matúrius genti nostræ propítium fíeri, teque cum torméntis et verbéribus confitéri, quod ipse est Deus solus. 38 In me vero et in frátribus meis désinet Omnipoténtis ira, quæ super omne genus nostrum juste superdúcta est. 39 Tunc rex accénsus ira in hunc, super omnes crudélius desǽvit, indígne ferens se derísum. 40 Et hic ítaque mundus óbiit, per ómnia in Dómino confídens. 41 Novíssime autem post fílios, et mater consúmpta est. [Lectio3] @Tempora/105-1:Lectio3Tridentina (sed rubrica tridentina) @Tempora/105-2:Lectio3Tridentina [Responsory3] @Tempora/101-2:Responsory3