[Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 9:1-4 1 Eódem témpore, Antíochus inhonéste revertebátur de Pérside. 2 Intráverat enim in eam quæ dícitur Persépolis, et tentávit exspoliáre templum, et civitátem opprímere: sed, multitúdine ad arma concurrénte, in fugam versi sunt, et ita cóntigit ut Antíochus post fugam túrpiter redíret. 3 Et, cum venísset circa Ecbátanam, recognóvit quæ erga Nicánorem et Timótheum gesta sunt. 4 Elátus autem in ira, arbitrabátur se iniúriam illórum qui se fugáverant posse in Judǽos retorquére: ideóque jussit agitári currum suum sine intermissióne agens iter, cælésti eum judício perurgénte, eo quod ita supérbe locútus est se ventúrum Jerosólymam, et congériem sepúlchri Judæórum eam factúrum. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !2 Mac 9:5-7 5 Sed qui univérsa cónspicit Dóminus Deus Israël, percússit eum insanábili et invisíbili plaga. Ut enim finívit hunc ipsum sermónem, apprehéndit eum dolor dirus víscerum, et amára internórum torménta; 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciátibus aliórum tórserat víscera, licet ille nullo modo a sua malítia cessáret. 7 Super hoc autem supérbia replétus, ignem spirans ánimo in Judǽos et præcípiens accelerári negótium, cóntigit illum ímpetu eúntem de curru cádere, et gravi córporis collisióne membra vexári. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !2 Mac 9:8-10 8 Isque, qui sibi videbátur étiam flúctibus maris imperáre, supra humánum modum supérbia replétus, et móntium altitúdines in statéra appéndere, nunc humiliátus ad terram in gestatório portabátur, maniféstam Dei virtútem in semetípso contéstans; 9 ita ut de córpore ímpii vermes scaturírent, ac vivéntis in dolóribus carnes ejus efflúerent, odóre étiam illíus et fœtóre exércitus gravarétur. 10 Et qui paulo ante sídera cæli contíngere se arbitrabátur, eum nemo póterat propter intolerántiam fœtóris portáre. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3