[Lectio1] De Ezechiéle Prophéta !Ezek 13:1-6 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: 2 Fili hóminis, vaticináre ad prophétas Israël, qui prophétant, et dices prophetántibus de corde suo: Audíte verbum Dómini. 3 Hæc dicit Dóminus Deus: Væ prophétis insipiéntibus, qui sequúntur spíritum suum, et nihil vident! 4 Quasi vulpes in desértis prophétæ tui, Israël, erant. 5 Non ascendístis ex advérso, neque opposuístis murum pro domo Israël, ut starétis in prǽlio in die Dómini. 6 Vident vana, et divínant mendácium, dicéntes: Ait Dóminus, cum Dóminus non míserit eos, et perseveravérunt confirmáre sermónem. [Responsory1] @Tempora/Pent01-0:Responsory1 [Lectio2] !Ezek 13:7-10 7 Numquid non visiónem cassam vidístis, et divinatiónem mendácem locúti estis, et dícitis: Ait Dóminus, cum ego non sim locútus? 8 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia locúti estis vana, et vidístis mendácium, ídeo ecce ego ad vos, dicit Dóminus Deus. 9 Et erit manus mea super prophétas, qui vident vana et divínant mendácium: in consílio pópuli mei non erunt, et in scriptúra domus Israël non scribéntur, nec in terram Israël ingrediéntur, et sciétis quia ego Dóminus Deus. 10 Eo quod decéperint pópulum meum, dicéntes: Pax, et non est pax, et ipse ædificábat paríetem, illi autem liniébant eum luto absque páleis. [Responsory2] @Tempora/111-0:Responsory2 [Lectio3] !Ezek 13:11-14 11 Dic ad eos qui líniunt absque temperatúra, quod casúrus sit; erit enim imber inúndans et dabo lápides prægrándes désuper irruéntes et ventum procéllæ dissipántem. 12 Síquidem ecce cécidit páries; numquid non dicétur vobis: Ubi est litúra quam linístis? 13 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Et erúmpere fáciam spíritum tempestátum in indignatióne mea, et imber inúndans in furóre meo erit, et lápides grandes in ira in consumptiónem, 14 et déstruam paríetem, quem linístis absque temperaménto. [Responsory3] @Tempora/111-0:Responsory3