[Ant 1] Aspice Dómine, * quia facta est desoláta cívitas plena divítiis, sedet in tristítia domina géntium: non est qui consolétur eam, nisi tu, Deus noster. [Lectio1] De Ezechiéle Prophéta !Ezek 21:1-5 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam ad Jerúsalem, et stilla ad sanctuária, et prophéta contra humum Israël, 3 et dices terræ Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, et eíciam gládium meum de vagína sua, et occidam in te justum et ímpium. 4 Pro eo autem quod occidi in te justum et ímpium, idcírco egrediétur gládius meus de vagína sua ad omnem carnem, ab Austro usque ad Aquilónem, 5 ut sciat omnis caro quia ego Dóminus, edúxi gládium meum de vagína sua irrevocábilem. [Responsory1] @Tempora/Pent01-0:Responsory1 [Lectio2] !Ezek 21:6-11 6 Et tu, fili hóminis, ingemísce in contritióne lumbórum, et in amaritudínibus ingemísce coram eis; 7 cumque díxerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro audítu, quia venit, et tabescet omne cor, et dissolvéntur univérsæ manus, et infirmábitur omnis spíritus, et per cuncta genua fluent aquæ; ecce venit, et fiet, ait Dóminus Deus. 8 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: 9 Fili hóminis, propheta, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Lóquere: Gládius, gládius exacútus est, et limátus: 10 ut cædat víctimas, exacútus est, ut splendeat limátus est; qui moves sceptrum fílii mei, succidísti omne lignum. 11 Et dedi eum ad levigándum, ut teneátur manu; iste exacútus est gládius, et iste limátus est, ut sit in manu interficiéntis. [Responsory2] @Tempora/111-0:Responsory2 [Lectio3] !Ezek 21:12-15 12 Clama et úlula, fili hóminis, quia hic factus est in pópulo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fúgerant; gládio traditi sunt cum pópulo suo, idcirco plaude super femur, 13 quia probátus est, et hoc cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dóminus Deus. 14 Tu ergo, fili hóminis, propheta, et pércute manu ad manum: et duplicétur gládius, ac triplicétur gládius interfectórum. Hic est gládius occisiónis magnæ, qui obstupéscere eos facit, 15 et corde tabéscere, et multiplicat ruínas. [Responsory3] @Tempora/111-0:Responsory3 [Lectio4] De Expositióne sancti Hierónymi Presbýteri in Ezechielem Prophetam. !Liber 7 in Ezechiel. cap. 21. Quia supra dixerat: Ipsi dicunt ad me: Numquid non per parábolas lóquitur iste? et apertam pópulus flagitábat senténtiam: idcirco id quod Dóminus per metáphoram, sive parábolam, et, ut alii vertére, proverbium, est locútus, nunc manifestius lóquitur: saltus Nageb et Darom et Theman esse Jerúsalem, et templus illíus, sancta sanctórum et omnem terram Judææ; flammámque quæ combustura sit saltum, intelligi gládium devorántem, qui edúctus sit de vagina sua, ut interfíciat justum et ímpium. Hoc est enim lignum víride, et lignum aridum. Unde et Dóminus: si in ligno, ait, víridi tanta faciunt, in sicco quid facient? [Responsory4] @Tempora/111-0:Responsory4 [Lectio5] Primum dixerat: Vaticinare, vel stilla ad Austrum, Africum et Meridiem et ad saltum Meridianum. Quod quia videbátur obscurum, et dicta Prophetæ pópulus nesciebat, secúndo pónitur manifestius, saltum Meridianum esse Jerúsalem; et omnes infructuosas árbores, ad quarum radíces securis posita sit, intelligi habitatóres ejus, gládiumque interpretari pro incendio. Tertio jubétur Prophetæ, ut tacéntibus illis nec interrogántibus cur ista vaticinátus sit, fáciat per quæ interrogétur, et respondeat quæ Dóminus locútus est. [Responsory5] @Tempora/111-0:Responsory5 [Lectio6] Ingemísce, inquit, ejulare non levi voce nec dolóre móderato, sed in contritióne lumbórum, ut gémitus tuus ex imis viscéribus et amaritúdine animi proferátur. Et hoc fácies coram eis, ut cum te interrogáverint, cur tanto gémitu conteraris, et quid tibi mali accíderit, ut sic ingemiscas; tu eis meo sermóne respondeas: Idcirco plango et dolórem cordis mei díssimulare non valeo, quia audítus, qui semper meis áuribus insonúerat, opere complétur et venit, ímminens videlicet Babylonii furentis exercitus; qui cum venerit et vallaverit Jerúsalem, tunc tabescet omne cor, et dissolvéntur univérsæ manus: ut occupante pavóre mentes hóminum, nullus audeat repugnare. [Responsory6] @Tempora/111-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/111-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8