[Lectio1] De Ezechiéle Prophéta !Ezek 33:1-5 1 Ecce factum est verbum Dómini ad me, dicens: 2 Fili hóminis, loquere ad fílios pópuli tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gládium, et tulerit pópulus terræ virum unum de novíssimis suis, et constitúerit eum eum super se speculatórem: 3 et ille víderit gládium veniéntem super terram, et cecínerit búccina, et annúntiaverit pópulo; 4 áudiens autem quisquis ille est sónitum búccinæ, et non se observáverit, venerítque gládius, et tulerit eum: sanguis ipsíus super caput ejus erit. 5 Sonum búccinæ audívit, et non se observávit, sanguis ejus in ipso erit; si autem se custodíerit, ánimam suam salvábit. [Responsory1] @Tempora/111-1:Responsory1 [Lectio2] !Ezek 33:6-8 6 Quod si speculátor víderit gládium veniéntem, et non insonúerit búccina, et pópulus se non custodíerit, veneritque gládius, et tulerit de eis ánimam: ille quidem in iniquitáte sua captus est; sánguinem autem ejus de manu speculátoris requíram. 7 Et tu, fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israël: áudiens ergo ex ore meo sermónem, annuntiábis eis ex me. 8 Si, me dicénte ad ímpium: Impie, morte moriéris: non fueris locútus, ut se custódiat ímpius a via sua, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem ejus de manu tua requíram. [Responsory2] @Tempora/111-1:Responsory2 [Lectio3] !Ezek 33:9-11 9 Si autem, annuntiánte te ad ímpium ut a viis suis convertátur, non fúerit convérsus a via sua, ipse in iniquitáte sua moriétur, porro tu ánimam tuam liberásti. 10 Tu ergo, fili hóminis, dic ad domum Israël: Sic locúti estis, dicéntes: Iniquitátes nostræ et peccáta nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabéscimus: quómodo ergo vívere potérimus? 11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dóminus Deus, nolo mortem ímpii, sed ut convertátur ímpius a via sua et vivat. Convertímini, convertímini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël? [Responsory3] @Tempora/111-1:Responsory3