[Lectio1] De Ezechiéle Prophéta !Ezek 34:1-4 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: 2 Fili hóminis, prophéta de pastóribus Israël: prophéta, et dices pastóribus: Hæc dicit Dóminus Deus: Væ pastóribus Israël, qui pascébant semetípsos! Nonne greges a pastóribus pascúntur? 3 Lac comedebátis, et lanis operiebámini, et quod crassum erat occidebátis: gregem autem meum non pascebátis; 4 quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxístis, et quod períerat non quæsistis, sed cum austeritáte imperabátis eis, et cum poténtia. [Responsory1] @Tempora/111-2:Responsory1 [Lectio2] !Ezek 34:5-9 5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devoratiónem ómnium bestiárum agri, et dispersæ sunt. 6 Erravérunt greges mei in cunctis móntibus, et in universo colle excélso, et super omnem fáciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat, qui requíreret: non erat, inquam, qui requíreret. 7 Proptérea, pastores, audíte verbum Dómini: 8 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia, pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devoratiónem ómnium bestiárum agri, eo quod non esset pastor; neque enim quæsiérunt pastores mei gregem meum, sed pascébant pastores semetípsos et greges meos non pascébant; 9 proptérea, pastores, audíte verbum Domini. [Responsory2] @Tempora/111-2:Responsory2 [Lectio3] !Ezek 34:10-12 10 Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse super pastores, requíram gregem meum de manu eórum et cessare fáciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant ámplius pastores semetípsos: et liberábo gregem meum de ore eórum, et non erit ultra eis in escam. 11 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse requíram oves meas et visitábo eas: 12 sicut visitat pastor gregem suum in die quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas, et liberábo eas de ómnibus locis, in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis. [Responsory3] @Tempora/111-2:Responsory3