[Lectio1] De Ezechiéle Prophéta !Ezek 40:1-2 1 In vigésimo quinto anno transmigratiónis nostræ, in exórdio anni, décima mensis, quartodécimo anno postquam percússa est cívitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Dómini, et adduxit me illuc. 2 In visiónibus Dei addúxit me in terram Israël, et dimísit me super montem excélsum nimis, super quem erat quasi ædifícium civitátis vergéntis ad Austrum, et introdúxit me illuc. [Responsory1] @Tempora/111-3:Responsory1 [Lectio2] !Ezek 40:3-4 3 Et ecce vir, cujus erat spécies quasi spécies æris, et funículus líneus in manu ejus, et cálamus mensúræ in manu ejus, stábat autem in porta, 4 et locútus est ad me idem vir: Fili hóminis, vide óculis tuis, et áuribus tuis audi, et pone cor tuum in ómnia quæ ego osténdam tibi, quia ut ostendántur tibi addúctus es huc, annúntia ómnia quæ tu vides dómui Israël. [Responsory2] @Tempora/111-1:Responsory2 [Lectio3] !Ezek 40:5-6 5 Et ecce murus forínsecus in circúitu domus úndique: et in manu viri cálamus mensúræ sex cubitórum et palmo; et ménsus est latitúdinem ædifícii cálamo uno, altitúdinem quoque cálamo uno. 6 Et venit ad portam quæ respíciebat viam Orientálem, et ascéndit per gradus ejus: et ménsus est limen portæ cálamo uno latitúdinem, id est, limen unum cálamo uno in latitúdine. [Responsory3] @Tempora/111-1:Responsory3