[Ant 1] Super muros tuos, * Jerúsalem, constítui custódes; tota die et nocte non tacébunt laudáre nomen Dómini. [Lectio1] Incipit Michǽas Prophéta !Mic 1:1-3 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Michǽam Morasthíten, in diébus Jóathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Juda, quod vidit super Samaríam et Jerúsalem. 2 Audíte, pópuli omnes, et atténdat terra, et plenitúdo ejus, et sit Dóminus Deus vobis in testem, Dóminus de templo sancto suo. 3 Quia ecce Dóminus egrediétur de loco suo, et descéndet, et calcábit super excélsa terræ. [Responsory1] @Tempora/Pent01-0:Responsory1 [Lectio2] !Mic 1:4-6 4 Et consuméntur montes subtus eum, et valles scindéntur, sicut cera a fácie ignis, et sicut aquæ, quæ decúrrunt in præceps. 5 In scélere Jacob omne istud et in peccátis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaría? Et quæ excélsa Judæ? nonne Jerúsalem? 6 Et ponam Samaríam quasi acérvum lápidum in agro, cum plantátur vínea, et détraham in vallem lápides ejus, et fundaménta ejus revelábo. [Responsory2] @Tempora/111-0:Responsory2 [Lectio3] !Mic 1:7-9 7 Et ómnia sculptília ejus concidéntur, et omnes mercédes ejus comburéntur igne, et ómnia idóla ejus ponam in perditiónem, quia de mercédibus meretrícis congregáta sunt, et usque ad mercédem meretrícis reverténtur. 8 Super hoc plangam et ululábo, vadam spoliátus, et nudus; fáciam planctum velut dracónum, et luctum quasi struthiónum: 9 quia desperáta est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tétigit portam pópuli mei usque ad Jerúsalem. [Responsory3] @Tempora/111-0:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Basilíi Magni in Psalmum trigésimum tértium !Homilia in Ps. 33, n. 8 Cum te appetítus inváserit peccándi, velim cógites horríbile illud et intolerábile Christi tribúnal, in quo præsidébit judex in alto et excélso throno; astábit autem omnis creatúra, ad gloriósum illíus conspéctum contremíscens. Adducéndi étiam nos sumus sínguli, eórum quæ in vita gessérimus ratiónem redditúri. Mox illis qui multa mala in vita perpetrárint, terríbiles quidam et deformes assistent angeli, igneos vultus præ se feréntes atque ignem spirántes, ea re propositi et voluntátis acerbitátem ostendéntes, nocti vultu similes, propter mærórem et ódium in humánum genus. [Responsory4] @Tempora/111-0:Responsory4 [Lectio5] Ad hæc cógites profúndum bárathrum, inextricábiles ténebras, ignem caréntem splendore, uréndi quidem vim habéntem, sed privátum lúmine: deínde vermium genus venénum immittens, et carnem vorans, inexplebíliter édens neque umquam saturitátem sentiens, intolerábiles dolóres corrosióne ipsa infígens: postremo, quod suppliciórum ómnium gravíssimum est, oppróbrium illud et confusiónem sempiternam. Hæc time, et hoc timóre correptus ánimam a peccatórum concupiscéntia tamquam freno quodam réprime. [Responsory5] @Tempora/111-0:Responsory5 [Lectio6] Hunc timórem Dómini se docturum prophéta promisit. Docére autem non simpliciter promisit, sed eos qui eum audíre volúerint: non eos qui longius prolapsi sunt, sed qui salútem appeténtes accurrunt: non alienos a promissiónibus, sed ex baptismate filiórum adoptiónis verbo ipsi consiliatos atque conjunctos. Proptérea, Veníte, inquit, hoc est, per bona ópera accédite ad me, fílii, quippe qui per regeneratiónem fílii lucis effici digni facti estis: audíte, qui aures cordis habetis apértas; timórem Dómini docébo vos: illum scilicet, quem paulo ante oratióne nostra descrípsimus. [Responsory6] @Tempora/111-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/111-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8