[Lectio1] Incipit Malachías Prophéta !Mal 1:1-4 1 Onus verbi Dómini ad Israël in manu Malachíæ. 2 Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: In quo dilexísti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dóminus, et diléxi Jacob, 3 Esau autem ódio hábui, et pósui montes ejus in solitúdinem, et hereditátem ejus in dracónes desérti? 4 Quod si díxerit Idumǽa: Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus quæ destrúcta sunt: hæc dicit Dóminus exercítuum: Isti ædificábunt, et ego déstruam; et vocabúntur términi impietátis, et pópulus cui irátus est Dóminus usque in ætérnum. [Responsory1] @Tempora/111-0:Responsory7 [Lectio2] !Mal 1:5-7 5 Et óculi vestri vidébunt, et vos dicétis: Magnificétur Dóminus super términum Israël. 6 Fílius honórat patrem, et servus dóminum suum; si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? et, si Dóminus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dóminus exercítuum, ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum, et dixístis: In quo despéximus nomen tuum? 7 Offértis super altáre meum panem pollútum, et dícitis: In quo pollúimus te? In eo quod dícitis: Mensa Dómini despécta est. [Responsory2] @Tempora/111-1:Responsory2 [Lectio3] !Mal 1:8-11 8 Si offerátis cæcum ad immolándum, nonne malum est? et, si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placúerit ei, aut si suscéperit fáciem tuam, dicit Dóminus exercítuum. 9 Et nunc deprecámini vultum Dei, ut misereátur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quómodo suscípiat fácies vestras, dicit Dóminus exercítuum. 10 Quis est in vobis qui claudat óstia, et incéndat altáre meum gratuíto? Non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum, et munus non suscípiam de manu vestra; 11 ab ortu enim solis usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur: et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum. [Responsory3] @Tempora/111-1:Responsory3