@Tempora/Adv1-2 [Lectio1] @Tempora/Adv1-2::s/-3/-4/ @Tempora/Adv1-2:Lectio2:2 [Lectio2] @Tempora/Adv1-2:Lectio2:1 s/4-6/5-9/ @Tempora/Adv1-2:Lectio2:3-4 @Tempora/Adv1-2:Lectio3:2-6 10 Ingrédere in petram, et abscóndere in fossa humo a fácie timóris Dómini, et a glória maiestátis eius. [Lectio3] !Isa 2:11-18 11 Oculi sublímes hóminis humiliáti sunt, et incurvábitur altitúdo virórum: Exaltábitur autem Dóminus solus in die illa, 12 quia dies Dómini exercítuum super omnem supérbum, et excélsum, et super omnem arrogántem: et humiliábitur, 13 et super omnes cedros Líbani sublímes et eréctas, et super omnes quercus Basan. 14 et super omnes montes excélsos, et super omnes colles elevátos, 15 et super omnem turrim excélsam, et super omnem murum munítum, 16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est. 17 Et incurvábitur sublímitas hóminum, et humiliábitur altitúdo virórum, et elevábitur Dóminus solus in die illa: 18 et idóla pénitus conteréntur.