[Rank] Feria IV infra Hebdomadam I Adventus;;Feria major;;2.1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 3:1-4 1 Ecce enim Dominátor Dóminus exercítuum áuferet a Jerúsalem et a Juda válidum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ: 2 fortem, et virum bellatórem, Júdicem, et prophétam, et aríolum, et senem: 3 príncipem super quinquagínta, et honorábilem vultu, et consiliárium, et sapiéntem de architéctis, et prudéntem elóquii mýstici. 4 Et dabo púeros príncipes eórum, et effemináti dominabúntur eis. [Responsory1] R. Rex noster advéniet Christus, * Quem Joánnes prædicávit Agnum esse ventúrum. V. Super ipsum continébunt reges os suum, ipsum gentes deprecabúntur. R. Quem Joánnes prædicávit Agnum esse ventúrum. [Lectio2] !Isa 3:5-7 5 Et írruet pópulus vir ad virum, et unusquísque ad próximum suum: tumultuábitur puer contra senem, et ignóbilis contra nóbilem. 6 Apprehéndet enim vir fratrem suum domésticum patris sui: Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua. 7 Respondébit in die illa, dicens: Non sum médicus, et in domo mea non est panis, neque vestiméntum: nolíte constitúere me príncipem pópuli. [Responsory2] R. Ante multum tempus prophetávit Ezéchiel: Vidi portam clausam; ecce Deus ante sǽcula ex ea procedébat pro salúte mundi: * Et erat íterum clausa, demónstrans Vírginem, quia post partum permánsit virgo. V. Porta quam vidísti, Dóminus solus transíbit per illam. R. Et erat íterum clausa, demónstrans Vírginem, quia post partum permánsit virgo. [Lectio3] !Isa 3:8-11 8 Ruit enim Jerúsalem, et Judas cóncidit: quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos majestátis ejus. 9 Agnítio vultus eórum respóndit eis: et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt, nec abscondérunt: væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala. 10 Dícite justo quóniam bene, quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. 11 Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum ejus fiet ei. [Responsory3] @Tempora/Adv1-0:Responsory9 [Ant 2] De Sion * exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem. [Ant 3] Véniet * fórtior me post me, cujus non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum.