@Tempora/Adv1-4 [Lectio1] @Tempora/Adv1-4::s/-3/-5/ 4 Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Jerúsalem láverit de médio eius in spíritu iudícii, et spíritu ardóris. 5 Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem, et fumum et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio. [Lectio2] @Tempora/Adv1-4::s/-4/-6/ @Tempora/Adv1-4:Lectio3:2-3 [Lectio3] !Isa 5:7-12 7 Vínea enim Dómini exercítuum domus Israël est: et vir Iuda germen eius delectábile: et exspectávi ut fáceret iudícium, et ecce iníquitas: et iustítiam, et ecce clamor. 8 Væ qui coniúngitis domum ad domum, et agrum agro copulátis usque ad términum loci: numquid habitábitis vos soli in médio terræ? 9 In áuribus meis sunt hæc, dicit Dóminus exercítuum: nisi domus multæ desértæ fúerint, grandes et pulchræ, absque habitatóre. 10 Decem enim iúgera vineárum fácient lagúnculam unam, et trigínta módii seméntis fácient módios tres. 11 Væ qui consúrgitis mane ad ebrietátem sectándam, et potándum usque ad vésperam, ut vino æstuétis. 12 Cíthara, et lyra, et týmpanum, et tíbia, et vinum in convíviis vestris: et opus Dómini non respícitis, nec ópera mánuum eius considerátis.