[Rank] Sanctæ Familiæ Jesu Mariæ Joseph;;Duplex majus;;5.61 (sed rubrica 1960) Sanctæ Familiæ Jesu Mariæ Joseph;;Duplex II classis;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas No Sunday Commemoratio(rubrica 1960) [Ant Vespera] Jacob autem * génuit Joseph virum Maríæ; de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.;;109 Angelus Dómini * appáruit in somnis Joseph, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.;;112 Pastóres venérunt * festinántes, et invenérunt Maríam, et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio.;;121 Magi, intrántes domum, * invenérunt Púerum cum María, matre ejus.;;126 Erat Pater ejus * et Mater mirántes super his quæ dicebántur de illo.;;147 [Capitulum Vespera] !Luc 2:51 v. Descéndit Jesus cum María et Joseph, et venit Názareth: et erat súbditus illis. $Deo gratias [Hymnus Vespera] v. O lux beáta cǽlitum Et summa spes mortálium, Jesu, o cui doméstica Arrísit orto cáritas: _ María, dives grátia, O sola quæ casto potes Fovére Jesum péctore, Cum lacte donans óscula: _ Tuque ex vetústis pátribus Delécte custos Vírginis Dulci patris quem nómine Divína Proles ínvocat: _ De stirpe Jesse nóbili Nati in salútem géntium, Audíte nos qui súpplices Vestras ad aras sístimus. _ Dum sol redux ad vésperum Rebus nitórem détrahit, Nos hic manéntes íntimo Ex corde vota fúndimus. _ Qua vestra sedes flóruit Virtútis omnis grátia, Hanc detur in domésticis Reférre posse móribus. _ Jesu, tuis obédiens Qui factus es paréntibus, Cum Patre summo ac Spíritu Semper tibi sit glória. Amen. [Doxology] Jesu, tuis obédiens Qui factus es paréntibus, Cum Patre summo ac Spíritu Semper tibi sit glória. Amen. [Versum Prima] Qui Maríæ et Joseph súbditus fuísti. [Versum 1] V. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine. R. In sǽcula sæculórum laudábunt te. [Ant 1] Verbum caro * factum est, et habitávit in nobis, plenum grátiæ et veritátis; de cujus plenitúdine omnes nos accépimus, et grátiam pro grátia, allelúja. [Oratio] Dómine Jesu Christe, qui, Maríæ et Joseph súbditus, domésticam vitam ineffabílibus virtútibus consecrásti: fac nos, utriúsque auxílio, Famíliæ sanctæ tuæ exémplis ínstrui; et consórtium cónsequi sempitérnum: $Qui vivis [Invit] Christum Dei Fílium, Maríæ et Joseph súbditum, * Veníte, adorémus. [Hymnus Matutinum] v. Sacra jam splendent decoráta lychnis Templa, jam sertis redimítur ara, Et pio fumant redoléntque acérræ Thuris honóre. _ Num juvet Summo Géniti Parénte Régios ortus celebráre cantu? Num domus David, décora et vetústæ Nómina gentis? _ Grátius nobis memoráre parvum Názaræ tectum, tenuémque cultum; Grátius Jesu tácitam reférre Cármine vitam. _ Nili ab extrémis peregrínus oris, Angeli ductu, própere remígrat Multa perpéssus Puer, et patérno Límine sospes, _ Arte, qua Joseph, húmili excoléndus Abdito Jesus juvenéscit ævo, Seque fabrílis sócium labóris Adicit ultro. _ Irriget sudor mea membra, dixit, Antequam sparso mádeant cruóre: Hæc quoque humáno géneri expiándo Pœna luátur. _ Assidet Nato pia Mater almo, Assidet Sponso bona nupta, felix Si potest curas releváre fessis Múnere amíco. _ O neque expértes óperæ et labóris, Nec mali ignári, míseros juváte, Quos reluctántes per acúta rerum Urget egéstas. _ Démite his fastus, quibus ampla splendet Fáustitas, méntem date rebus æquam: Quotquot implórant cólumen, benígno Cérnite vultu. _ Sit tibi, Jesu, decus atque virtus, Sancta qui vitæ documénta præbes, Quique cum summo Genitóre et almo Flámine regnas. Amen. [Ant Matutinum] Cum indúcerent * púerum Jesum paréntes ejus, accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum.;;8 Ut perfecérunt * ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth.;;18 Puer autem * crescébat, et confortabátur plenus sapiéntia, et grátia Dei erat in illo.;;23 V. Propter nos egénus factus est cum esset dives. R. Ut illíus inópia nos dívites essémus. Consúrgens Joseph * accépit púerum et matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum.;;44 Angelus Dómini * appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, dicens: Surge et áccipe púerum et matrem ejus, et vade in terram Israël.;;45 Et véniens * habitávit Názareth, ut adimplerétur quod dictum est per Prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur.;;86 V. Dóminus vias suas docébit nos. R. Et ambulábimus in sémitis ejus. Ibant paréntes Jesu * per omnes annos in Jerúsalem in die solémni Paschæ.;;95 Cum redírent, * remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus.;;96 Non inveniéntes Jesum * regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum.;;97 V. Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea. R. Exaltátus autem humiliátus sum, et conturbátus. [Lectio1] De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses !Col 3:12-16 12 Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: 13 supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. 14 Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: 15 et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et gráti estóte. 16 Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. [Responsory1] R. Deus noster in terris visus est, * Et cum homínibus conversátus est. V. Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Jacob púero suo. R. Et cum homínibus conversátus est. [Lectio2] !Col 3:17-21 17 Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. 18 Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet in Dómino. 19 Viri, díligite uxóres vestras, et nolíte amári esse ad illas. 20 Fílii, obedíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino. 21 Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant. [Responsory2] R. Beáti qui hábitant * In domo tua, Dómine. V. In sǽcula sæculórum laudábunt te. R. In domo tua, Dómine. [Lectio3] !Col 3:22-25; 4:1-2 22 Servi, obedíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Deum. 23 Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus: 24 sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte. 25 Qui enim injúriam facit, recípiet id, quod iníque gessit: et non est personárum accéptio apud Deum. 1 Dómini, quod justum est et æquum, servis præstáte: sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo. 2 Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne. [Responsory3] R. Débuit per ómnia frátribus assimilári, * Ut miséricors fíeret. V. Cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis quæ passus est, obediéntiam. R. Ut miséricors fíeret. &Gloria R. Ut miséricors fíeret. [Lectio4] Ex Lítteris Apostólicis Leónis Papæ décimi tértii !Breve « Neminem fugit » 14 junii 1892 Miséricors Deus cum humánæ reparatiónis opus, quod diu sǽcula exspectábant, perfícere decrevísset, ita ejúsdem óperis ratiónem ordinémque dispósuit, ut prima ipsa ejúsdem inítia augústam mundo exhibérent spéciem Famíliæ divínitus constitútæ, in qua omnes hómines absolutíssimum domésticæ societátis, omnísque virtútis ac sanctitátis intueréntur exémplar. Talis quidem Família éxstitit Nazarethána illa, in qua, ántequam géntibus univérsis pleno lúmine emicuísset, Sol justítiæ erat abscónditus: nimírum Christus Deus, Servátor noster, cum Vírgine Matre et Joseph, viro sanctíssimo, qui erga Jesum patérno fungebátur múnere. Mínime dúbium est quin ex iis láudibus, quæ in societáte et consuetúdine doméstica ex mútuis caritátis offíciis, ex sanctitáte morum, ex pietátis exercitatióne proficiscúntur, máxima quæque enitúerit in sacra illa Família, quæ síquidem eárum futúra erat céteris documénto. Ac proptérea benígno Providéntiæ consílio sic illa cónstitit, ut sínguli christiáni, qualicúmque conditióne vel loco, si ad eam ánimum advértant, fácile possint cujuscúmque virtútis exercéndæ habére causam et invitaméntum. [Responsory4] R. Ego autem mendícus sum et pauper: * Dóminus sollícitus est mei. V. Labóres mánuum tuárum quia manducábis, beátus es, et bene tibi erit. R. Dóminus sollícitus est mei. [Lectio5] Habent revéra patresfamílias in Joseph vigilántiæ providentiǽque patérnæ præclaríssimam normam: habent matres in sanctíssima Vírgine Deípara amóris, verecúndiæ, submissiónis ánimi perfectǽque fídei insígne spécimen: fílii vero famílias in Jesu, qui erat súbditus illis, habent divínum obediéntiæ exémplar quod admiréntur, colant, imiténtur. Qui nóbiles nati sunt, discent a Família régii sánguinis quómodo et in édita fortúna se témperent, et in afflícta retíneant dignitátem: qui dites, noscent ab ea quantum sint virtútibus posthabéndæ divítiæ. Operárii autem et ii omnes, qui familiárum rerum angústiis ac tenuióre conditióne tam ácriter irritántur, si ad sanctíssimos illíus domésticæ societátis consórtes respéctent, non déerit eis causa cur loco, qui sibi óbtigit, delecténtur pótius quam dóleant. Commúnes enim cum Sacra Família sunt illis labóres: commúnes curæ de vita cotidiána: débuit et Joseph de mercéde sua vitæ ratiónibus consúlere: imo ipsæ divínæ manus se fabrílibus exercuérunt. Nec mirum sane est si sapientíssimi hómines divítiis affluéntes, eas abícere volúerint, sociámque cum Jesu, María et Joseph sibi elígere paupertátem. [Responsory5] R. Vulpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos, * Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet. V. Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea. R. Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet. [Lectio6] Quibus e rebus jure meritóque apud cathólicos Sacræ Famíliæ cultus matúre invéctus, majus in dies síngulos increméntum capit. Id quidem probant tum christianórum sodalitátes sub invocatióne Sacræ Famíliæ institútæ, tum singuláres honóres ei rédditi, tum potíssimum a decessóribus Nostris ad excitándum erga eam pietátis stúdium impertíta privilégia et grátiæ. Hujúsmodi cultus magno in honóre hábitus est jam inde a sǽculo décimo séptimo, latéque per Itáliam, Gálliam et Bélgium propagátus, totam fere Európam pervásit: deínde prætergréssus vastos Océani tractus, in América per Canadénsem regiónem, sese exténdit, faustísque efflóruit auspíciis. Síquidem nihil magis salutáre aut éfficax famíliis christiánis cogitári potest exémplo Sacræ Famíliæ, quæ perfectiónem absolutionémque compléctitur ómnium virtútum domesticárum. Sic imploráti inter domésticos paríetes adsint propítii Jesus, María et Joseph, caritátem alant, mores regant, ad virtútem próvocent imitatióne sui, et quæ úndique instant mortáles ærúmnæ, eas leniéndo fáciant tolerabilióres. - Ad cultum vero Sacræ Famíliæ augéndum Leo Papa décimus tértius christiánas famílias eídem Sacræ Famíliæ consecrári præscrípsit: Benedíctus autem décimus quintus Offícium et Missam ad univérsam Ecclésiam exténdit. [Responsory6] R. Cum in forma Dei esset, semetípsum exinanívit, * Formam servi accípiens. V. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem. R. Formam servi accípiens. &Gloria R. Formam servi accípiens. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 2:42-52 Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redirent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Et réliqua. _ Homilía sancti Bernárdi Abbátis !Homilia 1 super Missus est, n. 7-8 Et erat súbditus illis. Quis, quibus? Deus homínibus; Deus, inquam, cui Angeli súbditi sunt, cui Principátus et Potestátes obédiunt, súbditus erat Maríæ, nec tantum Maríæ, sed étiam Joseph propter Maríam. Miráre ergo utrúmlibet, et élige quid ámplius miréris, sive Fílii benigníssimam dignatiónem, sive Matris excellentíssimam dignitátem. Utrínque stupor, utrínque miráculum. Et quod Deus féminæ obtémperet, humílitas absque exémplo; et quod Deo fémina principétur, sublímitas sine sócio. In láudibus vírginum singuláriter cánitur quod sequúntur Agnum quocúmque íerit. Quibus ergo láudibus júdicas dignam, quæ étiam præit? [Responsory7] R. Vere tu es Rex abscónditus, * Deus Israël Salvátor. V. Tu doces hóminem sciéntiam. R. Deus Israël Salvátor. [Lectio8] Disce, homo, obedíre; disce, terra, subdi; disce, pulvis, obtemperáre. De auctóre tuo loquens Evangelísta. Et erat, inquit, súbditus illis; haud dúbium, quin Maríæ et Joseph. Erubésce, supérbe cinis! Deus se humíliat, et tu te exáltas? Deus se homínibus subdit, et tu, dominári géstiens homínibus, tuo te præpónis auctóri? Utinam mihi, aliquándo tale áliquid cogitánti, Deus respondére dignétur quod et suo increpándo respóndit Apóstolo: Vade, inquit, post me, sátana, quia non sapis ea quæ Dei sunt. Quóties enim homínibus præésse desídero, tóties Deum præíre conténdo; et tunc vere non sápio ea quæ Dei sunt. De ipso namque dictum est: Et erat súbditus illis. Si hóminis, o homo, imitári dedignáris exémplum, certe non erit tibi indígnum sequi auctórem tuum. Si non potes fórsitan sequi eum quocúmque íerit, dignáre vel sequi quo tibi condescéndit. [Responsory8] R. Sicut per inobediéntiam uníus hóminis peccatóres constitúti sunt multi: * Ita et per uníus obeditiónem justi constituéntur multi. V. Venit Názareth et erat súbditus illis. R. Ita et per uníus obeditiónem justi constituéntur multi. &Gloria R. Ita et per uníus obeditiónem justi constituéntur multi. [Lectio9] Si non potes sublímen incédere sémitam virginitátis, séquere vel Deum per tutíssimam viam humilitátis; a cujus rectitúdine si qui étiam de virgínibus deviáverint, ut verum fátear, nec ipsi sequúntur Agnum quocúmque íerit. Séquitur quidem Agnum coinquinátus húmilis, séquitur et virgo supérbus, sed néuter quocúmque íerit: quia nec ille ascéndere potest ad mundítiam Agni, qui sine mácula est; nec is ad ejúsdem mansuetúdinem descéndere dignátur, qua scílicet non coram tondénte, sed coram occidénte se obmútuit. Attamen salubriórem elégit sequéndi partem in humilitáte peccátor, quam in virginitáte supérbus; cum et illíus immundítiam sua húmilis satisfáctio purget, et hujus pudicítiam supérbia ínquinet. &teDeum [Ant Laudes] Post tríduum * invenérunt Jesum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos. Dixit mater Jesu * ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Descéndit Jesus * cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis. Et Jesus proficiébat * sapiéntia, et ætáte, et grátia apud Deum et hómines. Et dicébant: * Unde huic sapiéntia hæc, et virtútes? Nonne hic est fabri fílius? [Capitulum Laudes] @:Capitulum Vespera [Hymnus Laudes] v. O gente felix hóspita, Augústa sedes Názaræ, Quæ fovit alma Ecclésiæ Et prótulit primórdia. _ Sol, qui perérrat áureo Terras jacéntes lúmine, Nil grátius per sǽcula Hac vidit æde, aut sánctius. _ Ad hanc frequéntes cónvolant Cæléstis aulæ núntii, Virtútis hoc sacrárium Visunt, revísunt, éxcolunt. _ Qua mente Jesus, qua manu, Optáta patris pérficit! Quo Virgo gestit gáudio Matérna obíre múnera! _ Adest amóris párticeps Curǽque Joseph cónjugi, Quos mille jungit néxibus Virtútis auctor grátia. _ Hi diligéntes ínvicem In Jesu amórem cónfluunt, Utríque Jesus mútuæ Dat caritátis prǽmia. _ Sic fiat, ut nos cáritas Jungat perénni fœ́dere, Pacémque alens domésticam Amára vitæ témperet! _ Jesu, tuis obédiens Qui factus es paréntibus, Cum Patre summo ac Spíritu Semper tibi sit glória. Amen. [Versum 2] V. Ponam univérsos fílios tuos doctos a Dómino. R. Et multitúdinem pacis fíliis tuis. [Ant 2] Illúmina nos, Dómine, * exémplis Famíliæ tuæ, et dírige pedes nostros in viam pacis. [Lectio Prima] !Phil 2:7 v. Semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. [Capitulum Tertia] @:Capitulum Vespera [Responsory Tertia] R.br. Propter nos egénus factus est * Cum esset dives. R. Propter nos egénus factus est * Cum esset dives. V. Ut illíus inópia nos dívites essémus. R. Cum esset dives. &Gloria R. Propter nos egénus factus est * Cum esset dives. _ V. Dóminus vias suas docébit nos. R. Et ambulábimus in sémitis ejus. [Capitulum Sexta] !Rom 5:19 v. Sicut per inobediéntiam uníus hóminis peccatóres constitúti sunt multi, ita et per uníus obeditiónem justi constituéntur multi. $Deo gratias [Responsory Sexta] R.br. Dóminus vias suas * Docébit nos. R. Dóminus vias suas * Docébit nos. V. Et ambulábimus in sémitis ejus. R. Docébit nos. &Gloria R. Dóminus vias suas * Docébit nos. _ V. Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea. R. Exaltátus autem humiliátus sum, et conturbátus. [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Responsory Nona] R.br. Pauper sum ego, * Et in labóribus a juventúte mea. R. Pauper sum ego, * Et in labóribus a juventúte mea. V. Exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus. R. Et in labóribus a juventúte mea. &Gloria R. Pauper sum ego, * Et in labóribus a juventúte mea. _ V. Ponam univérsos fílios tuos doctos a Dómino. R. Et multitúdinem pacis fíliis tuis. [Ant Vespera 3] Post tríduum * invenérunt Jesum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos.;;109 Dixit mater Jesu * ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.;;112 Descéndit Jesus * cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.;;121 Et Jesus proficiébat * sapiéntia, et ætate, et grátia apud Deum et hómines.;;126 Et dicébant: * Unde huic sapiéntia hæc, et virtútes? Nonne hic est fabri fílius?;;147 [Versum 3] @:Versum 2 [Ant 3] María autem * conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. [Commemoratio] !Commemoratio Dominicæ in Octava Epiphaniæ @Tempora/Epi1-0a:Oratio:s/V\. .*/V. Omnes de Saba vénient, allelúja./ s/R\. .*/R. Aurum et thus deferéntes, allelúja./