[Rank] Feria IV infra Hebdomadam I post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola prima ad Corínthios !1 Cor 6:1-6 1 Audet áliquis vestrum, habens negótium advérsus álterum, judicári apud iníquos, et non apud sanctos? 2 An nescítis quóniam sancti de hoc mundo judicábunt? Et si in vobis judicábitur mundus, indígni estis qui de mínimis judicétis? 3 Nescítis quóniam ángelos judicábimus? quanto magis sæculária? 4 Sæculária ígitur júdicia, si habuéritis: contemptíbiles, qui sunt in Ecclésia, illos constitúite ad judicándum. 5 Ad verecúndiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicáre inter fratrem suum? 6 Sed frater cum fratre judício conténdit: et hoc apud infidéles? [Responsory1] @Tempora/Epi2-3:Responsory1 [Lectio2] !1 Cor 6:7-11 7 Jam quidem omníno delíctum est in vobis, quod judícia habétis inter vos. Quare non magis injúriam accípitis? quare non magis fraudem patímini? 8 Sed vos injúriam fácitis, et fraudátis: et hoc frátribus. 9 An nescítis quia iníqui regnum Dei non possidébunt? Nolíte erráre: neque fornicárii, neque idólis serviéntes, neque adúlteri, 10 neque molles, neque masculórum concubitóres, neque fures, neque avári, neque ebriósi, neque malédici, neque rapáces, regnum Dei possidébunt. 11 Et hæc quidam fuístis: sed ablúti estis, sed sanctificáti estis, sed justificáti estis in nómine Dómini nostri Jesu Christi, et in Spíritu Dei nostri. [Responsory2] @Tempora/Epi2-3:Responsory2 [Lectio3] !1 Cor 6:12-18 12 Omnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullíus rédigar potestáte. 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has déstruet: corpus autem non fornicatióni, sed Dómino: et Dóminus córpori. 14 Deus vero et Dóminum suscitávit: et nos suscitábit per virtútem suam. 15 Nescítis quóniam córpora vestra membra sunt Chrísti? Tollens ergo membra Christi, fáciam membra meretrícis? Absit. 16 An nescítis quóniam qui adhǽret meretríci, unum corpus effícitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. 17 Qui autem adhǽret Dómino, unus spíritus est. 18 Fúgite fornicatiónem. [Responsory3] @Tempora/Epi2-3:Responsory3