[Rank] Feria VI infra Hebdomadam I post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola prima ad Corínthios !1 Cor 13:1-3 1 Si linguis hóminum loquar et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens. 2 Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. 3 Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum, ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest. [Responsory1] @Tempora/Epi2-5:Responsory1 [Lectio2] !1 Cor 13:4-10 4 Cáritas pátiens est, benígna est: cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, 5 non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, 6 non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: 7 ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. 8 Cáritas nunquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. 9 Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophétamus. 10 Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est. [Responsory2] @Tempora/Epi2-5:Responsory2 [Lectio3] !1 Cor 13:11-13 11 Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli. 12 Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum. 13 Nunc autem manent fides, spes, cáritas: tria hæc. Major autem horum est cáritas. [Responsory3] @Tempora/Epi2-5:Responsory3