[Rank] Feria III infra Hebdomadam II post Epiphaniam;;Feria;;1;; [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola secúnda ad Corínthios !2 Cor 5:1-4 1 Scimus enim quóniam, si terréstris domus nostra hujus habitatiónis dissolvátur, quod ædificatiónem ex Deo habémus, domum non manufáctam, ætérnam in cælis. 2 Nam et in hoc ingemíscimus, habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes: 3 si tamen vestíti, non nudi inveniámur. 4 Nam et qui sumus in hoc tabernáculo, ingemíscimus graváti: eo quod nólumus exspoliári, sed supervestíri, ut absorbeátur quod mortále est, a vita. [Responsory1] R. Auribus pércipe, Deus, lácrimas meas: ne síleas a me, remítte mihi: * Quóniam íncola ego sum apud te, et peregrínus. V. Compláceat tibi, ut erípias me: Dómine, ad adjuvándum me festína. R. Quóniam íncola ego sum apud te, et peregrínus. [Lectio2] !2 Cor 5:6-10 6 Audéntes ígitur semper, sciéntes, quóniam dum sumus in córpore, peregrinámur a Dómino: 7 (per fidem enim ambulámus, et non per spéciem) 8 audémus autem, et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore, et præséntes esse ad Dóminum. 9 Et ídeo conténdimus sive abséntes, sive præséntes, placére illi. 10 Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque própria córporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. [Responsory2] R. Státuit Dóminus supra petram pedes meos, et diréxit gressus meos Deus: * Et misit in os meum cánticum novum. V. Exaudívit preces meas: et edúxit me de lacu misériæ. R. Et misit in os meum cánticum novum. [Lectio3] !2 Cor 5:11-15 11 Sciéntes ergo timórem Dómini homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus. Spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse. 12 Non íterum commendámus nos vobis, sed occasiónem dámus vobis gloriándi pro nobis: ut habeátis ad eos qui in fácie gloriántur, et non in corde. 13 Sive enim mente excédimus, Deo: sive sóbrii sumus, vobis. 14 Cáritas enim Christi urget nos: æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt: 15 et pro ómnibus mórtuus est Christus: ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. [Responsory3] R. Ego dixi, Dómine, miserére mei: * Sana ánimam meam, quia peccávi tibi. V. Ab ómnibus iniquitátibus meis éripe me, Dómine. R. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi. &Gloria R. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.