[Rank] Feria III infra Hebdomadam III post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Gálatas !Gal 5:1-5 1 State, et nolíte íterum jugo servitútis continéri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis: quóniam si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. 3 Testíficor autem rursus omni hómini circumcidénti se, quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ. 4 Evacuáti estis a Christo, qui in lege justificámini: a grátia excidístis. 5 Nos enim spíritu ex fide, spem justítiæ exspectámus. [Responsory1] @Tempora/Epi2-2:Responsory1 [Lectio2] !Gal 5:6-10 6 Nam in Christo Jesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium: sed fides, quæ per caritátem operátur. 7 Currebátis bene: quis vos impedívit veritáti non obedíre? 8 persuásio hæc non est ex eo, qui vocat vos. 9 Módicum ferméntum totam massam corrúmpit. 10 Ego confído in vobis in Dómino, quod nihil áliud sapiétis: qui autem contúrbat vos, portábit judícium, quicúmque est ille. [Responsory2] @Tempora/Epi2-2:Responsory2 [Lectio3] !Gal 5:11-17 11 Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico: quid adhuc persecutiónem pátior? ergo evacuátum est scándalum crucis. 12 Utinam et abscindántur qui vos contúrbant. 13 Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres: tantum ne libertátem in occasiónem detis carnis, sed per caritátem Spíritus servíte ínvicem. 14 Omnis enim lex in uno sermóne implétur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. 15 Quod si ínvicem mordétis, et coméditis: vidéte ne ab ínvicem consumámini. 16 Dico autem: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. 17 Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis. [Responsory3] @Tempora/Epi2-2:Responsory3