[Rank] Feria VI infra Hebdomadam III post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Ephésios !Eph 5:1-4 1 Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi, 2 et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. 3 Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos: 4 aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio. [Responsory1] @Tempora/Epi2-5:Responsory1 [Lectio2] !Eph 5:5-8 5 Hoc enim scitóte intellegéntes: quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei. 6 Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ. 7 Nolíte ergo éffici partícipes eórum. 8 Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte: [Responsory2] @Tempora/Epi2-5:Responsory2 [Lectio3] !Eph 5:9-14 9 fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte: 10 probántes quid sit beneplácitum Deo: 11 et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum, magis autem redargúite. 12 Quæ enim in occúlto fiunt ab ipsis, turpe est et dícere. 13 Omnia autem, quæ arguúntur, a lúmine manifestántur: omne enim, quod manifestátur, lumen est. 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus. [Responsory3] @Tempora/Epi2-5:Responsory3