[Rank] Dominica IV Post Epiphaniam;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium [Oratio] Deus, qui nos, in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus. $Per Dominum [Lectio1] Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses !Phil 1:1-7 1 Paulus et Timótheus, servi Jesu Christi, ómnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diacónibus. 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. 3 Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, 4 semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens, 5 super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc. 6 Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu: 7 sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. [Responsory1] @Tempora/Epi2-0:Responsory1 [Lectio2] !Phil 1:8-14 8 Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. 9 Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu: 10 ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi, 11 repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei. 12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt Evangélii: 13 ita ut víncula mea manifésta fíerent in Christo in omni prætório, et in céteris ómnibus, 14 et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis, abundántius audérent sine timóre verbum Dei loqui. [Responsory2] @Tempora/Epi2-0:Responsory2 [Lectio3] !Phil 1:15-18 15 Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem: quidam autem et propter bonam voluntátem Christum prǽdicant: 16 quidam ex caritáte, sciéntes quóniam in defensiónem Evangélii pósitus sum. 17 Quidam autem ex contentióne Christum annúntiant non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis. 18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasiónem, sive per veritátem, Christus annuntiétur: et in hoc gáudeo, sed et gaudébo. [Responsory3] @Tempora/Epi2-0:Responsory3 [Lectio4] Ex libro Morálium sancti Gregórii Papæ !Lib. 4. Cap. 30. Replémus refectiónibus corpus, ne extenuátum defíciat; extenuámus abstinéntia, ne nos replétum premat: vegetámus hoc mótibus, ne situ immobilitátis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatióne succumbat: adjuméntis hoc vestium tégimus, ne frigus intérimat; et quæsita adjuménta projicimus, ne calor exurat. Tot ígitur diversitátibus occurréntes, quid agimus, nisi corruptibilitáti servímus, ut saltem multiplícitas impénsi obsequii corpus sustineat, quod anxíetas infirmæ mutabilitátis gravat? [Responsory4] @Tempora/Epi2-0:Responsory4 [Lectio5] Unde bene per Paulum dícitur: Vanitáti enim subjécta est creatura non volens, sed propter eum qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatura liberábitur a servitute corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Vanitáti quippe creatura non volens subditur: quia homo, qui ingénitæ constantiæ státum volens deseruit, préssus justæ mortalitátis póndere, nolens mutabilitátis suæ corruptióni servit. Sed creatura hæc tunc a servitute corruptiónis erípitur, cum ad filiórum Dei glóriam incorrupta resurgéndo sublevátur. [Responsory5] @Tempora/Epi2-0:Responsory5 [Lectio6] Hic ítaque elécti molestia vincti sunt, quia adhuc corruptiónis suæ pœna deprimúntur: sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his, quibus nunc astringimur, molestiæ vinculis relaxamur. Præsentari namque jam Deo cúpimus, sed adhuc mortalis corporis obligatióne præpedímur. Jure ergo vincti dicimur, quia adhuc incessum nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Unde bene Paulus, æterna desiderans, sed tamen adhuc corruptiónis suæ sárcinam portans, vinctus clamat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Dissolvi enim non quæreret, nisi se proculdubio vinctum vidéret. [Responsory6] @Tempora/Epi2-0:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 8:23-27 In illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus: ipse vero dormiébat. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Liber 1 Comment. in cap. 8 Matth. Quintum signum fecit, quando ascéndens navem de Caphárnaum, ventis imperávit et mari. Sextum, quando in regióne Gerasenórum dedit potestátem dæmónibus in porcos. Séptimum, quando ingrédiens civitátem suam, paralýticum secúndum curávit in léctulo. Primus enim paralýticus est puer centuriónis. [Responsory7] @Tempora/Epi2-0:Responsory7 [Lectio8] Ipse vero dormiébat: et accessérunt ad eum, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos. Hujus signi typum in Jona légimus, quando ceteris periclitántibus, ipse securus est, et dormit, et suscitátur; et imperio ac sacraménto passiónis suæ liberat suscitantes. Tunc surgens imperávit ventis et mari. Ex hoc loco intellígimus, quod omnes creaturæ séntiant Creatórem. Quas enim increpávit, et quibus imperávit, sentiunt imperántem: non erróre hæreticórum qui ómnia putant animantia, sed majestáte Conditóris, quæ apud nos insensibília, illi sensibília sunt. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Non discípuli, sed nautæ, et ceteri, qui in navi erant, mirabántur. Sin autem quis contentiose volúerit, eos, qui mirabántur, fuísse discipulos: respondébimus, recte hómines appellatos, qui necdum nóverant poténtiam Salvatoris. &teDeum [Versum 2] @Tempora/Epi2-0:Versum 2 [Ant 2] Ascendénte Jesu * in navículam, ecce motus magnus factus est in mari: et suscitavérunt eum discípuli ejus, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. [Versum 3] @Tempora/Epi2-0:Versum 3 [Ant 3] Dómine, salva nos, * perímus. ímpera, et fac, Deus, tranquillitátem.