[Rank] Feria VI infra Hebdomadam IV post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola prima ad Thessalonicénses !1 Thess 4:1-5 1 De cétero ergo, fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu, ut quemádmodum accepístis a nobis quómodo opórteat vos ambuláre, et placére Deo, sic et ambulétis ut abundétis magis. 2 Scitis enim quæ præcépta déderim vobis per Dóminum Jesum. 3 Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, 4 ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne, et honóre: 5 non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum: [Responsory1] @Tempora/Epi2-5:Responsory1 [Lectio2] !1 Thess 4:6-8 6 et ne quis supergrediátur, neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis, et testificáti sumus. 7 Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem. 8 Itaque qui hæc spernit, non hóminem spernit, sed Deum: qui étiam dedit Spíritum suum Sanctum in nobis. [Responsory2] @Tempora/Epi2-5:Responsory2 [Lectio3] !1 Thess 4:9-12 9 De caritáte autem fraternitátis non necésse habémus scribére vobis: ipsi enim vos a Deo didicístis ut diligátis ínvicem. 10 Etenim illud fácitis in omnes fratres in univérsa Macedónia. Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis, 11 et óperam detis ut quiéti sitis, et ut vestrum negótium agátis, et operémini mánibus vestris, sicut præcépimus vobis: 12 et ut honéste ambulétis ad eos qui foris sunt: et nullíus áliquid desiderétis. [Responsory3] @Tempora/Epi2-5:Responsory3