[Rank] Feria III infra Hebdomadam V post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] Incipit Epístola secúnda beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum !2 Tim 1:1-5 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, secúndum promissiónem vitæ, quæ est in Christo Jesu, 2 Timótheo caríssimo fílio: grátia, misericórdia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Dómino nostro. 3 Grátias ago Deo, cui sérvio a progenitóribus in consciéntia pura, quod sine intermissióne hábeam tui memóriam in oratiónibus meis, nocte ac die 4 desíderans te vidére, memor lacrimárum tuárum, ut gáudio ímplear, 5 recordatiónem accípiens ejus fídei, quæ est in te non ficta, quæ et habitávit primum in ávia tua Loíde, et matre tua Euníce, certus sum autem quod et in te. [Responsory1] @Tempora/Epi2-2:Responsory1 [Lectio2] !2 Tim 1:6-9 6 Propter quam causam admóneo te ut resúscites grátiam Dei, quæ est in te per impositiónem mánuum meárum. 7 Non enim dedit nobis Deus spíritum timóris: sed virtútis, et dilectiónis, et sobrietátis. 8 Noli ítaque erubéscere testimónium Dómini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabóra Evangélio secúndum virtútem Dei: 9 qui nos liberávit, et vocávit vocatióne sua sancta, non secúndum ópera nostra, sed secúndum propósitum suum, et grátiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante témpora sæculária. [Responsory2] @Tempora/Epi2-2:Responsory2 [Lectio3] !2 Tim 1:10-13 10 Manifestáta est autem nunc per illuminatiónem Salvatóris nostri Jesu Christi, qui destrúxit quidem mortem, illuminávit autem vitam, et incorruptiónem per Evangélium: 11 in quo pósitus sum ego prædicátor, et Apóstolus, et magíster géntium. 12 Ob quam causam étiam hæc pátior, sed non confúndor. Scio enim cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem. 13 Formam habe sanórum verbórum, quæ a me audísti in fide, et in dilectióne in Christo Jesu. [Responsory3] @Tempora/Epi2-2:Responsory3