[Rank] Feria IV infra Hebdomadam V post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola secúnda ad Timótheum !2 Tim 3:1-5 1 Hoc autem scito, quod in novíssimis diébus instábunt témpora periculósa: 2 erunt hómines seípsos amántes, cúpidi, eláti, supérbi, blasphémi, paréntibus non obediéntes, ingráti, scelésti, 3 sine affectióne, sine pace, criminatóres, incontinéntes, immítes, sine benignitáte, 4 proditóres, protérvi, túmidi, et voluptátum amatóres magis quam Dei: 5 habéntes spéciem quidem pietátis, virtútem autem ejus abnegántes. Et hos devíta: [Responsory1] @Tempora/Epi2-3:Responsory1 [Lectio2] !2 Tim 3:6-9 6 ex his enim sunt qui pénetrant domos, et captívas ducunt muliérculas onerátas peccátis, quæ ducúntur váriis desidériis: 7 semper discéntes, et nunquam ad sciéntiam veritátis perveniéntes. 8 Quemádmodum autem Jannes et Mambres restitérunt Móysi: ita et hi resístunt veritáti, hómines corrúpti mente, réprobi circa fidem; 9 sed ultra non profícient: insipiéntia enim eórum manifésta erit ómnibus, sicut et illórum fuit. [Responsory2] @Tempora/Epi2-3:Responsory2 [Lectio3] !2 Tim 3:10-13 10 Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, 11 persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii, et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. 12 Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur. 13 Mali autem hómines et seductóres profícient in pejus, errántes, et in errórem mitténtes. [Responsory3] @Tempora/Epi2-3:Responsory3