[Rank] Feria II infra Hebdomadam VI post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Hebrǽos !Heb 3:1-4 1 Unde, fratres sancti, vocatiónis cæléstis partícipes, consideráte Apóstolum, et pontíficem confessiónis nostræ Jesum: 2 qui fidélis est ei, qui fecit illum, sicut et Móyses in omni domo ejus. 3 Amplióris enim glóriæ iste præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet domus, qui fabricávit illam. 4 Omnis namque domus fabricátur ab áliquo: qui autem ómnia creávit, Deus est. [Responsory1] @Tempora/Epi2-1:Responsory1 [Lectio2] !Heb 3:5-8 5 Et Móyses quidem fidélis erat in tota domo ejus tamquam fámulus, in testimónium eórum, quæ dicénda erant: 6 Christus vero tamquam fílius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fidúciam, et glóriam spei usque ad finem, firmam retineámus. 7 Quaprópter sicut dicit Spíritus Sanctus: Hódie si vocem ejus audiéritis, 8 nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto, [Responsory2] @Tempora/Epi2-1:Responsory2 [Lectio3] !Heb 3:12-16 12 Vidéte fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis, discedéndi a Deo vivo: 13 sed adhortámini vosmetípsos per síngulos dies, donec hódie cognominátur, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti. 14 Partícipes enim Christi effécti sumus, si tamen inítium substántiæ ejus usque ad finem firmum retineámus. 15 Dum dícitur: Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, quemádmodum in illa exacerbatióne. 16 Quidam enim audiéntes exacerbavérunt: sed non univérsi qui profécti sunt ex Ægýpto per Móysen. [Responsory3] @Tempora/Epi2-1:Responsory3