[Rank] Feria V infra Hebdomadam VI post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Hebrǽos !Heb 7:1-3 1 Hic enim Melchísedech, rex Salem, sacérdos Dei summi, qui obviávit Abrahæ regrésso a cæde regum, et benedíxit ei: 2 cui et décimas ómnium divísit Abraham: primum quidem qui interpretátur rex justítiæ: deínde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3 sine patre, sine matre, sine genealógia, neque inítium diérum, neque finem vitæ habens, assimilátus autem Fílio Dei, manet sacérdos in perpétuum. [Responsory1] @Tempora/Epi2-4:Responsory1 [Lectio2] !Heb 7:4-6 4 Intuémini autem quantus sit hic, cui et décimas dedit de præcípuis Abraham patriárcha. 5 Et quidem de fíliis Levi sacerdótium accipiéntes, mandátum habent décimas súmere a pópulo secúndum legem, id est, a frátribus suis: quamquam et ipsi exíerint de lumbis Abrahæ. 6 Cujus autem generátio non annumerátur in eis, décimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habébat repromissiónes, benedíxit. [Responsory2] @Tempora/Epi2-4:Responsory2 [Lectio3] !Heb 7:7-12 7 Sine ulla autem contradictióne, quod minus est, a melióre benedícitur. 8 Et hic quidem, décimas moriéntes hómines accípiunt: ibi autem contestátur, quia vivit. 9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui décimas accépit, decimátus est: 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviávit ei Melchísedech. 11 Si ergo consummátio per sacerdótium Levíticum erat (pópulus enim sub ipso legem accépit) quid adhuc necessárium fuit secúndum órdinem Melchísedech, álium súrgere sacerdótem, et non secúndum órdinem Aaron dici? 12 Transláto enim sacerdótio, necésse est ut et legis translátio fiat. [Responsory3] @Tempora/Epi2-4:Responsory3