[Rank] Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 3:1-6 1 Petrus autem et Joánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, bajulabátur; quem ponébant cotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introëúntibus in templum. 3 Is, cum vidísset Petrum et Joánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat ut eleemósynam accíperet. 4 Intuens autem in eum Petrus cum Joánne, dixit: Réspice in nos. 5 At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. 6 Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo, hoc tibi do: In nómine Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-6:Responsory1 [Lectio2] !Act. 3:7-11 7 Et, apprehénsa manu ejus déxtera, allevávit eum, et prótinus consolidátæ sunt bases ejus, et plantæ. 8 Et exsíliens stetit, et ambulábat; et intrávit cum illis in templum ámbulans, et exsíliens, et laudans Deum. 9 Et vidit omnis pópulus eum ambulántem, et laudántem Deum. 10 Cognoscébant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi; et impléti sunt stupóre et éxtasi in eo, quod contígerat illi. 11 Cum tenéret autem Petrum et Joánnem, cucúrrit omnis pópulus ad eos ad pórticum, quæ appellátur Salomónis, stupéntes. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-1:Responsory2 [Lectio3] !Act. 3:12-16 12 Videns autem Petrus, respóndit ad pópulum: Viri Israëlítæ, quid mirámini in hoc, aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut potestáte fecérimus hunc ambuláre? 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum glorificávit Fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, judicánte illo dimítti. 14 Vos autem Sanctum et Justum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis: 15 Auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cujus nos testes sumus. 16 Et in fide nóminis ejus, hunc, quem vos vidístis et nostis, confirmávit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit íntegram sanitátem istam in conspéctu ómnium vestrum. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-3:Responsory1 [Ant 2] Ego sum vitis vera, * allelúja: et vos pálmites veri, allelúja. [Ant 3] Quia vidísti me, * Thoma, credidísti: beáti qui non vidérunt, et credidérunt, allelúja.