[Rank] Feria Tertia infra Hebdomadam II post Octavam Paschæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 17:22-27 22 Stans autem Paulus in médio Areópagi, ait: Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo. 23 Prætériens enim, et videns simulácra vestra, invéni et aram in qua scriptum erat: Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis. 24 Deus, qui fecit mundum, et ómnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat, 25 nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam, et inspiratiónem, et ómnia: 26 fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora, et términos habitatiónis eórum, 27 quǽrere Deum si forte attréctent eum, aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-3:Responsory2 [Lectio2] !Act. 17:28-33 28 In ipso enim vívimus, et movémur, et sumus: sicut et quidam vestrórum poëtárum dixérunt: Ipsíus enim et genus sumus. 29 Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro, aut argénto, aut lápidi, sculptúræ artis, et cogitatiónis hóminis, divínum esse símile. 30 Et témpora quidem hujus ignorántiæ despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus ut omnes ubíque pœniténtiam agant, 31 eo quod státuit diem in quo judicatúrus est orbem in æquitáte, in viro in quo státuit, fidem præbens ómnibus, súscitans eum a mórtuis. 32 Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt: Audiémus te de hoc íterum. 33 Sic Paulus exívit de médio eórum. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-5:Responsory1 [Lectio3] !Act. 17:34; 18:1-4 34 Quidam vero viri adhæréntes ei, credidérunt: in quibus et Dionýsius Areopagíta, et múlier nómine Dámaris, et álii cum eis. 1 Post hæc egréssus ab Athénis, venit Corínthum: 2 et invéniens quemdam Judǽum nómine Aquilam, Pónticum génere, qui nuper vénerat ab Itália, et Priscíllam uxórem ejus (eo quod præcepísset Cláudius discédere omnes Judǽos a Roma), accéssit ad eos. 3 Et quia eiúsdem erat artis, manébat apud eos, et operabátur. (Erant autem scenofactóriæ artis.) 4 Et disputábat in synagóga per omne sábbatum, interpónens nomen Dómini Jesu: suadebátque Judǽis et Græcis. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-5:Responsory2 [Ant 2] Eúntes in mundum, * docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, allelúja. [Ant 3] Mercenárius autem, * cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves, et fugit, et lupus rapit, et dispérgit oves, allelúja.