[Rank] Dominica IV Post Pascha;;Semiduplex;;5;; [Rule] 9 Lectiones Una Antiphona StJamesRule=Jas [Capitulum Vespera] !Jas 1:17 v. Caríssimi: Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. $Deo gratias [Ant 1] Vado ad eum * qui misit me: et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis? allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis: da pópulis tuis id amáre~ quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis; ut inter mundánas varietátes ibi~ nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. $Per Dominum [Lectio1] Incipit Epístola cathólica beáti Jacóbi Apóstoli !Jas 1:1-6 1 Jacóbus, Dei et Dómini nostri Jesu Christi servus, duódecim tríbubus, quæ sunt in dispersióne, salútem. 2 Omne gáudium existimáte fratres mei, cum in tentatiónes várias incidéritis: 3 sciéntes quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur. 4 Patiéntia autem opus perféctum habet: ut sitis perfécti et íntegri in nullo deficiéntes. 5 Si quis autem vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter, et non impróperat: et dábitur ei. 6 Póstulet autem in fide nihil hǽsitans: [Responsory1] R. Si oblítus fúero tui, allelúja, obliviscátur mei déxtera mea: * Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui, allelúja, allelúja. V. Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus, dum recordarémur tui, Sion. R. Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui, allelúja, allelúja. [Lectio2] !Jas 1:6-11 6 Qui enim hǽsitat, símilis est flúctui maris, qui a vento movétur et circumfértur: 7 non ergo ǽstimet homo ille quod accípiat áliquid a Dómino. 8 Vir duplex ánimo incónstans est in ómnibus viis suis. 9 Gloriétur autem frater húmilis in exaltatióne sua: 10 dives autem in humilitáte sua, quóniam sicut flos fœni transíbit; 11 exórtus est enim sol cum ardóre, et arefécit fœnum, et flos ejus décidit, et decor vultus ejus depériit: ita et dives in itinéribus suis marcéscet. [Responsory2] R. Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ, et timuérunt: * Multitúdo sónitus aquárum vocem dedérunt nubes, allelúja, allelúja, allelúja. V. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: vidit et commóta est terra. R. Multitúdo sónitus aquárum vocem dedérunt nubes, allelúja, allelúja, allelúja. [Lectio3] !Jas 1:12-16 12 Beátus vir qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. 13 Nemo cum tentátur, dicat quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. 14 Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus, et illéctus. 15 Deínde concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. 16 Nolíte ítaque erráre, fratres mei dilectíssimi. [Responsory3] R. Narrábo nomen tuum frátribus meis, allelúja: * In médio Ecclésiæ laudábo te, allelúja, allelúja. V. Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et psalmum dicam tibi in géntibus. R. In médio Ecclésiæ laudábo te, allelúja, allelúja. &Gloria R. In médio Ecclésiæ laudábo te, allelúja, allelúja. [Lectio4] Ex Tractátu sancti Cypriáni Epíscopi et Mártyris de bono patiéntiæ !Sermone 3 initio. De patiéntia locutúrus, fratres dilectíssimi, et utilitátes ejus et cómmoda prædicatúrus, unde pótius incípiam, quam quod nunc quoque ad audiéntiam, vestram patiéntiam vídeo esse necessáriam: ut nec hoc ipsum, quod audítis et díscitis, sine patiéntia fácere possítis? Tunc enim demum sermo et rátio salutáris efficáciter díscitur, si patiénter, quod dícitur, audiátur. Nec invénio, fratres dilectíssimi, inter céteras cæléstis disciplínæ vias, quibus ac consequénda divínitus prǽmia spei ac fídei nostræ secta dirígitur, quid magis sit vel utílius ad vitam, vel majus ad glóriam, quam ut, qui præcéptis Domínicis obséquio timóris ac devotiónis innítimur, patiéntiam máxime tota observatióne tueámur. Hanc se sectári philósophi quoque profiténtur: sed tam illic patiéntia falsa est, quam et falsa sapiéntia est. Unde enim vel sápiens esse, vel pátiens possit, qui nec sapiéntiam nec patiéntiam Dei novit? [Responsory4] R. In ecclésiis benedícite Deo, allelúja: * Dómino de fóntibus Israël, allelúja, allelúja. V. Psalmum dícite nómini ejus, date glóriam laudi ejus. R. Dómino de fóntibus Israël, allelúja, allelúja. [Lectio5] Nos autem, fratres dilectíssimi, qui philósophi non verbis, sed factis sumus; nec vestítu sapiéntiam, sed veritáte præférimus: qui virtútum consciéntiam magis quam jactántiam nóvimus: qui non lóquimur magna, sed vívimus quasi servi et cultóres Dei: patiéntiam, quam magistériis cæléstibus díscimus, obséquiis spiritálibus præbeámus. Est enim nobis cum Deo virtus ista commúnis: inde patiéntia íncipit, inde cláritas ejus et dígnitas caput sumit. Orígo et magnitúdo patiéntiæ Deo auctóre procédit. Diligénda res hómini, quæ Deo cara est. Bonum quod amat, majéstas divína comméndat. Si Dóminus nobis et Pater Deus est, sectémur patiéntiam dómini páriter et patris; quia et servos opórtet esse obsequéntes, et fílios non decet esse degéneres. [Responsory5] R. In toto corde meo, allelúja, exquisívi te, allelúja: * Ne repéllas me a mandátis tuis, allelúja, allelúja. V. Benedíctus es tu, Dómine, doce me justificatiónes tuas. R. Ne repéllas me a mandátis tuis, allelúja, allelúja. [Lectio6] Patiéntia est, quæ nos Deo et comméndat et servat: ipsa est, quæ iram témperat, quæ linguam frenat, quæ mentem gubérnat, pacem custódit, disciplínam regit, libídinis ímpetum frangit, tumóris violéntiam cómprimit, incéndium simultátis exstínguit, coércet poténtiam dívitum, inópiam páuperum réfovet, tuétur in virgínibus beátam integritátem, in víduis laboriósam castitátem, in conjúnctis et maritátis indivíduam caritátem: facit húmiles in prósperis, in advérsis fortes, contra injúrias et contumélias mites: docet delinquéntibus cito ignóscere: si ipse delínquas, diu et multum rogáre: tentatiónes expúgnat, persecutiónes tólerat, passiónes et martýria consúmmat. Ipsa est, quæ fídei nostræ fundaménta fírmiter munit. [Responsory6] R. Hymnum cantáte nobis, allelúja: * Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? allelúja, allelúja. V. Illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, verba cantiónum. R. Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? allelúja, allelúja. &Gloria R. Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? allelúja, allelúja. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 16:5-14 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis intérrogat me, Quo vadis? Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractatus 94 in Joannem, initio Cum Dóminus Jesus prædixísset discípulis suis persecutiónes, quas passúri erant post ejus abscéssum, subjúnxit atque ait: Hæc autem vobis ab inítio non dixi, quia vobíscum eram: nunc autem vado ad eum, qui me misit. Ubi primum vidéndum est, utrum eis futúras non prædíxerit ante passiónes. Sed álii tres Evangelístæ satis eum prædixísse ista demónstrant, ántequam ventum esset ad cenam: qua perácta, secúndum Joánnem ista locútus est, ubi ait: Hæc autem vobis ab inítio non dixi, quia vobíscum eram. [Responsory7] R. Deus, cánticum novum cantábo tibi, allelúja: * In psaltério decem chordárum psallam tibi, allelúja, allelúja. V. Deus meus es tu, et confitébor tibi: Deus meus es tu, et exaltábo te. R. In psaltério decem chordárum psallam tibi, allelúja, allelúja. [Lectio8] An forte hinc ista sólvitur quǽstio, quia et illi eum narrant passióni próximum fuísse cum hæc díceret? Non ergo ab inítio, quando cum illis erat: quia jam discessúrus, jamque ad Patrem perrectúrus hæc dixit. Et ídeo étiam secúndum illos Evangelístas verum est, quod hic dictum est: Hæc autem vobis ab inítio non dixi. Sed quid ágimus de fide Evangélii secúndum Matthǽum, qui hæc eis a Dómino non solum cum jam Pascha esset cum discípulis cœnatúrus, imminénte passióne, verum et ab inítio denuntiáta esse commémorat; ubi primum nominátim duódecim exprimúntur Apóstoli, et ad ópera divína mittúntur? [Responsory8] R. Bonum est confitéri Dómino, allelúja: * Et psállere, allelúja. V. In decachórdo psaltério, cum cántico et cíthara. R. Et psállere, allelúja. &Gloria R. Et psállere, allelúja. [Lectio9] Quid sibi ergo vult, quod hic ait: Hæc autem vobis ab inítio non dixi, quia vobíscum eram: nisi quia ea, quæ hic dicit de Spíritu Sancto, quod sit ventúrus ad eos, et testimónium perhibitúrus, quando mala illa passúri sunt, hæc ab inítio eis non dixit, quia cum ipsis erat? Consolátor ergo ille, vel advocátus (utrúmque enim interpretátur, quod erat Græce Paráclitus), Christo abscedénte fúerat necessárius: et ídeo de illo non díxerat ab inítio, quando cum illis erat, quia ejus præséntia consolabántur. &teDeum [Capitulum Laudes] @:Capitulum Vespera [Ant 2] @:Ant 1 [Capitulum Tertia] @:Capitulum Vespera [Capitulum Sexta] !Jas 1:19-20 v. Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum, et tardus ad iram. Ira enim viri justítiam Dei non operátur. $Deo gratias [Capitulum Nona] !Jas 1:21 v. Propter quod abiciéntes omnem immundítiam, et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras. $Deo gratias [Ant 3] Vado ad eum * qui misit me: sed quia hæc locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum, allelúja.