[Rank] Sabbato infra Hebdomadam IV post Octavam Paschæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De Epístola beáti Jacóbi Apóstoli !Jas 5:1-6 1 Agite nunc dívites, ploráte ululántes in misériis vestris, quæ advénient vobis. 2 Divítiæ vestræ putrefáctæ sunt, et vestiménta vestra a tíneis comésta sunt. 3 Aurum et argéntum vestrum æruginávit: et ærúgo eórum in testimónium vobis erit, et manducábit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizástis vobis iram in novíssimis diébus. 4 Ecce merces operariórum, qui messuérunt regiónes vestras, quæ fraudáta est a vobis, clamat: et clamor eórum in aures Dómini sábbaoth introívit. 5 Epuláti estis super terram, et in luxúriis enutrístis corda vestra in die occisiónis. 6 Addixístis, et occidístis justum, et non resístit vobis. [Responsory1] @Tempora/Pasc4-0:Responsory7 [Lectio2] !Jas 5:7-11 7 Patiéntes ígitur estóte, fratres, usque ad advéntum Dómini. Ecce agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens donec accípiat temporáneum et serótinum. 8 Patiéntes ígitur estóte et vos, et confirmáte corda vestra: quóniam advéntus Dómini appropinquávit. 9 Nolíte ingemíscere, fratres, in altérutrum, ut non judicémini. Ecce judex ante iánuam assístit. 10 Exémplum accípite, fratres, éxitus mali, labóris, et patiéntiæ, prophétas qui locúti sunt in nómine Dómini. 11 Ecce beatificámus eos qui sustinuérunt. Sufferéntiam Job audístis, et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors Dóminus est, et miserátor. [Responsory2] @Tempora/Pasc4-0:Responsory8 &Gloria R. Et psállere, allelúja. [Lectio3] !Jas 5:12-16 12 Ante ómnia autem, fratres mei, nolíte juráre, neque per cælum, neque per terram, neque áliud quodcúmque juraméntum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judício decidátis. 13 Tristátur áliquis vestrum? oret. Æquo ánimo est? psallat. 14 Infirmátur quis in vobis? indúcat presbýteros ecclésiæ, et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini: 15 et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus: et si in peccátis sit, remitténtur ei. 16 Confitémini ergo altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua. [Responsory3] @Tempora/Pasc4-1:Responsory2