[Rank] Feria Secunda in Rogationibus;;Feria major;;2.1 [Rule] Una Antiphona Laudes Litania Doxology=Pasc [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 11:5-13 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Quis vestrum habébit amícum, et íbit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, cómmoda mihi tres panes. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 7 in Lucæ cap. 11 Alius præcépti locus est, ut ómnibus moméntis, non solum diébus, sed étiam noctibus, orátio deferátur. Vides enim, quod iste qui media nocte perréxit, tres panes ab amico suo póstulans, et in ipsa peténdi intentióne persístens, non defraudétur oratis. Qui sunt isti tres panes, nisi mysterii cæléstis aliméntum? Quod si diligas Dóminum Deum tuum, non solum tibi, sed étiam aliis póteris emereri. Quis autem amicior nobis, quam qui pro nobis corpus suum trádidit? [Responsory1] @Tempora/Pasc4-1:Responsory1 [Lectio2] Ab hoc media nocte panes David pétiit, et accépit. Petiit enim, quando dicebat: Media nocte surgébam ad confiténdum tibi. Ideo meruit hos panes, quos appósuit nobis edendos. Petiit cum dicit: Lavábo per síngulas noctes lectum meum. Neque enim tímuit, ne excitaret dormiéntem, quem scit semper vigilántem. Et ideo scriptórum mémores, noctibus ac diébus oratióni instántes, peccátis nostris véniam postulemus. [Responsory2] @Tempora/Pasc4-1:Responsory2 [Lectio3] Nam si ille tam sanctus, et qui regni erat necessitátibus occupatus, septies in die laudem Dómino dicebat, matutínis, et vespertinis sacrifíciis semper intentus; quid nos fácere oportet, qui eo ámplius rogare debemus, quo frequéntius carnis ac mentis fragilitáte delinquimus, ut de via lassis, et istíus ævi cursu, ac vitæ hujus anfractu gráviter fatigátis, panis refectiónis deésse non possit, qui hóminis corda confírmet? Nec solum media nocte Dóminus, sed ómnibus prope docet vigilándum esse moméntis. Venit enim et vespertína, et secunda, et tertia vigília: et pulsáre consuévit. Beáti ítaque servi illi, quos cum venerit Dóminus, invenérit vigilántes. [Responsory3] @Tempora/Pasc4-1:Responsory3 [Ant 2] Pétite, et accipiétis: * quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis, allelúja. [Oratio 2] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. $Per Dominum. [Ant 3] Ipse enim Pater amat * vos, quia vos me amástis, et credidístis, allelúja. [Oratio 3] @Tempora/Pasc5-0:Oratio