[Rank] Feria VI infra Octavam Ascensionis;;Semiduplex;;2.1;;ex Tempora/Pasc5-4 [Rank] (rubrica tridentina) Feria VI infra Octavam Ascensionis;;Semiduplex;;2;;ex Tempora/Pasc5-4 [Rank] (rubrica 1960) Feria VI post Ascensionem;;Feria;;1;;vide Tempora/Pasc5-4 [Rule] ex Tempora/Pasc5-4; 9 Lectiones Doxology=Asc Feria Te Deum [Lectio1] Incipit Epístola secúnda beáti Petri Apóstoli !2 Pet 1:1-4 1 Simon Petrus, servus et apóstolus Jesu Christi, iis qui coæquálem nobíscum sortíti sunt fidem in justítia Dei nostri, et Salvatóris Jesu Christi. 2 Grátia vobis, et pax adimpleátur in cognitióne Dei, et Christi Jesu Dómini nostri: 3 Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ, quæ ad vitam et pietátem donáta sunt, per cognitiónem ejus, qui vocávit nos própria glória, et virtúte, 4 per quem máxima, et pretiósa nobis promíssa donávit: ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ: fugiéntes ejus, quæ in mundo est, concupiscéntiæ corruptiónem. [Responsory1] @Tempora/Pasc5-4:Responsory1 [Lectio2] !2 Pet 1:5-9 5 Vos autem curam omnem subinferéntes, ministráte in fide vestra virtútem, in virtúte autem sciéntiam, 6 in sciéntia autem abstinéntiam, in abstinéntia autem patiéntiam, in patiéntia autem pietátem, 7 in pietáte autem amórem fraternitátis, in amóre autem fraternitátis caritátem. 8 Hæc enim si vobíscum adsint, et súperent, non vácuos nec sine fructu vos constítuent in Dómini nostri Jesu Christi cognitióne. 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, obliviónem accípiens purgatiónis véterum suórum delictórum. [Responsory2] @Tempora/Pasc5-4:Responsory2 [Lectio3] !2 Pet 1:10-15 10 Quaprópter fratres, magis satágite ut per bona ópera certam vestram vocatiónem, et electiónem faciátis: hæc enim faciéntes, non peccábitis aliquándo. 11 Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et Salvatóris Jesu Christi. 12 Propter quod incípiam vos semper commonére de his: et quidem sciéntes et confirmátos vos in præsénti veritáte. 13 Justum autem árbitror quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne: 14 certus quod velox est deposítio tabernáculi mei secúndum quod et Dóminus noster Jesus Christus significávit mihi. 15 Dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis. [Responsory3] @Tempora/Pasc5-4:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo 2 de Ascensione Domini Sacraméntum, dilectíssimi, salútis nostræ, quam prétio sánguinis sui universitátis Cónditor æstimávit, a die corporális ortus usque ad éxitum passiónis, per dispensatiónem humilitátis implétum est. Et licet multa, étiam in forma servi, divinitátis signa radiáverint; próprie tamen illíus témporis áctio ad demonstrándam suscépti hóminis pertínuit veritátem. Post passiónem vero ruptis mortis vínculis, quæ vim suam in eum, qui peccáti erat néscius, incedéndo perdíderat; infírmitas in virtútem, mortálitas in immortalitátem, contumélia transívit in glóriam: quam Dóminus Jesus Christus in multis manifestísque documéntis, multórum declarávit aspéctibus, donec triúmphum victóriæ, quem reportárat a mórtuis, inférret et cælis. [Lectio5] Sicut ergo in solemnitáte pascháli resurréctio Dómini fuit nobis causa lætándi: ita ascénsio ejus in cælos præséntium nobis est matéria gaudiórum, recoléntibus illum diem, et rite venerántibus, quo natúræ nostræ humilitátis in Christo super omnem cæli milítiam, super omnes órdines Angelórum, et ultra ómnium altitúdinem potestátum, ad Dei Patris est provécta conséssum. Quo órdine óperum divinórum nos fundáti, nos ædificáti sumus: ut mirabílior fíeret grátia Dei, cum remótis a conspéctu hóminum, quæ mérito reveréntiam sui sentiebántur indícere, fides non defíceret, spes non fluctuáret, cáritas non tepéret. [Lectio6] Magnárum hic vigor est méntium, et valde fidélium lumen est animárum, incunctánter crédere, quæ corpóreo non vidéntur intúitu, et ibi fígere desidérium, quo néqueas inférre conspéctum. Hæc autem píetas unde in nostris córdibus nascerétur, aut quómodo quisquam justificarétur per fidem, si in iis tantum salus nostra consísteret, quæ obtútibus subjacérent? Unde et illi viro, qui de resurrectióne Christi videbátur ambígere, nisi in ipsíus carne vestígia passiónis et visu explorásset et tactu: Quia vidísti me, inquit Dóminus credidísti: beáti qui non vidérunt, et credidérunt. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 16:14-20 In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis, quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Ex eadem Homilía 29 Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Fortásse unusquísque apud semetípsum dicat: Ego jam crédidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem opéribus tenet. Vera étenim fides est, quæ in hoc, quod verbis dicit, móribus non contradícit. Hinc est enim quod de quibúsdam falsis fidélibus Paulus dicit: Qui confiténtur se nosse Deum, factis autem negant. Hinc Joánnes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandáta ejus non custódit, mendax est. [Lectio8] Quod cum ita sit, fídei nostræ veritátem in vitæ nostræ consideratióne debémus agnóscere. Tunc enim veráciter fidéles sumus, si quod verbis promíttimus, opéribus complémus. In die quippe baptísmatis, ómnibus nos antíqui hostis opéribus, atque ómnibus pompis abrenuntiáre promísimus. Itaque unusquísque vestrum ad consideratiónem suam mentis óculos redúcat; et si servat post baptísmum, quod ante baptísmum spopóndit, certus jam, quia fidélis est, gáudeat. [Lectio9] Sed ecce, si quod promísit, mínime servávit, si ad exercénda prava ópera, ad concupiscéndas mundi pompas dilápsus est: videámus, si jam scit plángere quod errávit. Apud misericórdem namque júdicem nec ille fallax habétur, qui ad veritátem revértitur, étiam postquam mentítur: quia omnípotens Deus, dum libénter nostram pœniténtiam súscipit, ipse suo judício hoc, quod errávimus, abscóndit. &teDeum