[Rank] In Octava Ascensionis;;Duplex majus;;4.2;;ex Tempora/Pasc5-4 [Rank] (rubrica 1570) In Octava Ascensionis;;Duplex;;3.1;;ex Tempora/Pasc5-4 [Rank] (rubrica 196 aut 1955) Feria V infra Hebdomadam post Ascensionem;;Feria;;1;;vide Tempora/Pasc5-4 [Rule] ex Tempora/Pasc5-4; Feria Te Deum Psalmi Dominica Antiphonas Horas 9 Lectiones Doxology=Asc [Lectio1] De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios !Eph 4:1-8 1 Obsecro ítaque vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, 2 cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, 3 sollíciti serváre unitátem Spíritus in vínculo pacis. 4 Unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. 5 Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. 6 Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. 7 Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. 8 Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. [Responsory1] @Tempora/Pasc5-4:Responsory1 [Lectio2] !Eph 4:9-14 9 Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? 10 Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, 12 ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: 13 donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi: 14 ut jam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris. [Responsory2] @Tempora/Pasc5-4:Responsory2 [Lectio3] !Eph 4:15-21 15 Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus: 16 ex quo totum corpus compáctum et connéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscuiúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte. 17 Hoc ígitur dico, et testíficor in Dómino, ut jam non ambulétis, sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui, 18 ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum, 19 qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ, in operatiónem immundítiæ omnis in avarítiam. 20 Vos autem non ita didicístis Christum, 21 si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis. [Responsory3] @Tempora/Pasc5-4:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 3 de Ascensione Domini, qui est 176 de Tempore Omnia, caríssimi, quæ Dóminus Jesus Christus in hoc mundo sub fragilitáte nostra mirácula édidit, nobis profíciunt: qui dum humánam conditiónem sidéribus importávit, credéntibus cælum patére posse monstrávit: et dum victórem mortis in cæléstia elevávit, victóribus quo sequántur osténdit. Ascénsio ergo Dómini cathólicæ fídei confirmátio fuit: ut secúri in pósterum crederémus miráculi illíus donum, cujus jam in præsénti percepissémus efféctum: et fidélis quisque cum jam tanta percéperit, per ea, quæ cognóscit prǽstita, discat speráre promíssa, ac Dei sui prætéritam præsentémque bonitátem, quasi futurórum téneat cautiónem. [Lectio5] Super excélsa ergo cæli terrénum corpus impónitur: ossa, intra sepúlcri angústias paulo ante conclúsa, Angelórum cœ́tibus interúntur: in grémium immortalitátis mortális natúra transfúnditur: et ídeo sacra apostólicæ lectiónis testátur história: Cum hæc dixísset, inquit, vidéntibus illis, elevátus est. Dum audis elevátum, agnósce milítiæ cæléstis obséquium: unde hodiérna festívitas hóminis nobis et Dei sacraménta manifestávit. Sub una eadémque persóna, in eo qui élevat, divínam poténtiam; in eo autem, qui elevátur, humánam cognósce substántiam. [Lectio6] Ideóque omnímodis detestánda sunt venéna Orientális erróris, qui ímpia novitáte præsúmit assérere Fílium Dei ac Fílium hóminis uníus esse natúræ. In altérutra enim parte, vel qui solum hóminem fuísse díxerit, negábit Conditóris glóriam: vel qui solum Deum, negábit misericórdiam Redemptóris. Quo génere non fácile Ariánus evangélicam póterit habére veritátem, ubi Fílium Dei nunc æquálem légimus, nunc minórem. Qui enim uníus natúræ Salvatórem nostrum mortífera persuasióne credíderit, solum hóminem, aut solum Deum cogétur dícere crucifíxum. Sed non ita est. Mortem enim nec solus Deus sentíre, nec solus homo superáre potuísset. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 16:14-20 In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis, quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Ex eadem Homilía 29. De hac ascensiónis ejus glória étiam Hábacuc ait: Elevátus est sol, et luna stetit in órdine suo. Quis enim solis nómine, nisi Dóminus; et quæ lunæ nómine, nisi Ecclésia designátur? Quoúsque enim Dóminus ascéndit ad cælos, sancta ejus Ecclésia advérsa mundi omnímodo formidávit: at postquam ejus ascensióne roboráta est, apérte prædicávit quod occúlte crédidit. Elevátus est ergo sol, et luna stetit in órdine suo: quia cum Dóminus cælum pétiit, sancta ejus Ecclésia in auctoritáte prædicatiónis excrévit. [Lectio8] Hinc ejúsdem Ecclésiæ voce per Salomónem dícitur: Ecce iste venit sáliens in móntibus, et transíliens colles. Considerávit namque tantórum óperum cúlmina, et ait: Ecce iste venit sáliens in móntibus. Veniéndo quippe ad redemptiónem nostram, quosdam, ut ita dicam, saltus dedit. Vultis, fratres caríssimi, ipsos ejus saltus agnóscere? De cælo venit in úterum, de útero venit in præsépe, de præsépe venit in crucem, de cruce venit in sepúlcrum, de sepúlcro rédiit in cælum. Ecce, ut nos post se cúrrere fáceret, quosdam pro nobis saltus manifestáta per carnem Véritas dedit: quia exsultávit ut gigas ad curréndam viam suam, ut nos ei dicerémus ex corde: Trahe nos: post te currémus in odórem unguentórum tuórum. [Lectio9] Unde, fratres caríssimi, opórtet, ut illuc sequámur corde, ubi eum córpore ascendísse crédimus. Desidéria terréna fugiámus: nihil nos jam deléctet in ínfimis, qui Patrem habémus in cælis. Et hoc nobis est magnópere perpendéndum: quia is qui plácidus ascéndit, terríbilis redíbit; et quidquid nobis cum mansuetúdine præcépit, hoc a nobis cum distinctióne éxiget. Nemo ergo indúlta pœniténtiæ témpora parvipéndat, nemo curam sui, dum valet, ágere négligat: quia Redémptor noster tanto tunc in judícium distríctior véniet, quanto nobis ante judícium magnam patiéntiam prærogávit. &teDeum