[Rank] Feria V infra Hebdomadam post Ascensionem;;Feria;;1;;vide Tempora/Pasc5-4 [Rule] Feria Te Deum Doxology=Asc [Lectio1] Incipit Epístola tértia beáti Joánnis Apóstoli !3 Joannes 1:1-4 1 Sénior Gaio caríssimo, quem ego díligo in veritáte. 2 Caríssime, de ómnibus oratiónem fácio próspere te íngredi, et valére sicut próspere agit ánima tua. 3 Gavísus sum valde veniéntibus frátribus, et testimónium perhibéntibus veritáti tuæ, sicut tu in veritáte ámbulas. 4 Maiórem horum non hábeo grátiam, quam ut áudiam fílios meos in veritáte ambuláre. [Responsory1] @Tempora/Pasc5-4:Responsory1 [Lectio2] !3 Joannes 1:5-10 5 Caríssime, fidéliter facis quidquid operáris in fratres, et hoc in peregrínos, 6 qui testimónium reddidérunt caritáti tuæ in conspéctu ecclésiæ: quos, benefáciens, dedúces digne Deo. 7 Pro nómine enim ejus profécti sunt, nihil accipiéntes a géntibus. 8 Nos ergo debémus suscípere huiúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis. 9 Scripsíssem fórsitan ecclésiæ: sed is qui amat primátum gérere in eis, Diótrephes, non récipit nos: 10 propter hoc si vénero, commonébo ejus ópera, quæ facit, verbis malígnis gárriens in nos: et quasi non ei ista suffíciant, neque ipse súscipit fratres: et eos qui suscípiunt, próhibet, et de ecclésia éicit. [Responsory2] @Tempora/Pasc5-4:Responsory2 [Lectio3] !3 Joannes 1:11-14 11 Caríssime, noli imitári malum, sed quod bonum est. Qui benéfacit, ex Deo est: qui maléfacit, non vidit Deum. 12 Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus, et ab ipsa veritáte, sed et nos testimónium perhibémus: et nosti quóniam testimónium nostrum verum est. 13 Multa hábui tibi scríbere: sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi. 14 Spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur. Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim. [Responsory3] @Tempora/Pasc5-4:Responsory3