[Rank] Sabbato Quattuor Temporum Pentecostes;;Semiduplex I classis;;6.9;;ex Pasc7-0 [Rule] ex Pasc7-0; 1 nocturn; Antiphonas horas Psalmi Dominica; Hymnus Tertia Feria Te Deum no93 no secunda vespera [Ant Matutinum] @Tempora/Pasc7-0::s/V\. .*/V. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, allelúja.\nR. Et cœpérunt loqui, allelúja./s [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 4:38-44 In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 4 in cap. 4 Lucæ, circa finem Vide cleméntiam Dómini Salvatóris: nec indignatióne commótus nec scélere offénsus, nec injúria violátus Judǽam déserit: quin étiam ímmemor injúriæ, memor cleméntiæ, nunc docéndo, nunc liberándo, nunc sanándo, infídæ plebis corda demúlcet. Et bene sanctus Lucas virum ab spíritu nequítiæ liberátum ante præmísit, et subdit féminæ sanitátem. Utrúmque enim sexum Dóminus curatúrus advénerat: sed prior sanári débuit, qui prior creátus est; nec prætermítti illa, quæ mobilitáte magis ánimi, quam pravitáte peccáverat. [Responsory1] @Tempora/Pasc7-0:Responsory2 [Lectio2] Sábbato medicínæ Domínicæ ópera cœpta signíficat, ut inde nova creatúra cœ́perit, ubi vetus creatúra ante desívit: nec sub lege esse Dei Fílium, sed supra legem in ipso princípio designáret: nec solvi legem, sed impléri. Neque enim per legem, sed verbo factus est mundus, sicut légimus: Verbo Dómini cæli firmáti sunt. Non sólvitur ergo lex, sed implétur: ut fiat renovátio hóminis jam labéntis. Unde et Apóstolus ait: Exspoliántes vos véterem hóminem, indúite novum, qui secúndum Deum creátus est. [Responsory2] @Tempora/Pasc7-1:Responsory1 [Lectio3] @Tempora/Quad3-4:Lectio3 &teDeum [Ant 2] Cáritas Dei * diffúsa est in córdibus nostris, per inhabitántem Spíritum ejus in nobis, allelúja. [Oratio] Méntibus nostris, quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde: cujus et sapiéntia cónditi sumus, et providéntia gubernámur. $Per Dominum eiusdem