@Tempora/Pent02-0 [Lectio1] De libro primo Regum. !1 Reg 4:1-4 1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta Lapidem adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, 2 et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. 3 Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? Afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. 4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super Cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. [Lectio2] !1 Reg 4:5-11 5 Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. 6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. 7 Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra, et ingemuerunt, dicentes: 8 Væ nobis: non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius: væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? Hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto. 9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate. 10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum. 11 et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. [Lectio3] !1 Reg 4:12-18 12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. 13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas. 14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixítque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. 15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. 16 Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ? 17 Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. 18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. [Lectio4] Sermo sancti Joannis. Chrysostomi. !Ex Hom. 60. ad pop. Antioch. Quoniam Verbum dicit: Hoc est corpus meum: et assentiamur, et credamus, et intellectualibus ipsum oculis intueamur. Nihil enim sensibile nobis Christus tradidit: sed sensibilibus quidem rebus, at omnia intelligibilia. Itidem et in baptismate: per rem nempe sensibilem aquam, donum confertur: intelligibile vero quod perficitur, generatio et renovatio. Si enim incorporeus esses, nuda et incorporea tibi dedisset ipse dona: sed quoniam anima corpori conserta est, in sensibilibus intelligibilia tibi præbet. Quot nunc dicunt: Vellem ipsius formam aspicere, figuram, vestimenta, calceamenta? Ecce eum vides, ipsum tangis, ipsum manducas. Et tu quidem vestimenta cupis videre: ipse vero tibi concedit non tantum videre, verum et manducare, et tangere, et intra te sumere. Igitur accedat nemo cum nausea, nemo resolutus, omnes accensi, omnes ferventes et excitati. Nam si Judæi stantes, et calceamenta in pedibus habentes, et baculos manibus gestantes, agnum cum festinatione comedebant: te multo magis oportet esse solertem. Nam illi quidem in Palæstinam erant profecturi, et propterea viatorum figuram habebant: tu vero debes in cælum migrare. Quapropter in omnibus oportet te vigilare: nec enim parva pœna proponitur indigne sumentibus. [Lectio5] Considera quarum adversus proditorem indignaris, contra eos, qui illum crucifixerunt: ítaque considera, ne tu quoque sis reus corporis et sanguinis Christi. Illi sanctissimum corpus occiderunt, tu vero polluta suscipis anima, post tot beneficia. Neque enim illi satis fuit, hominem fieri, colaphis cædi, et crucifigi: verum et semetipsum nobis commiscet; et non fide tantum, verum et ipsa re nos suum efficit corpus. Quo non oportet igitur esse puriorem, tali fruentem sacrificio? quo solari radio non splendidiorem manum, carnem hanc dividentem? os quod igni spiritali repletur, linguam quæ tremendo nimis sanguine rubescit? Cogita quali sis insignitus honore, quali mensa fruaris. Quod Angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri propter emicantem inde splendorem; hoc nos pascimur, huic nos unimur, et facti sumus unum Christi corpus, et una caro. [Lectio6] Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? Quis pastor oves proprio pascit cruore? Et quid dico, pastor? Matres multæ sunt, quæ post partus dolores, filios aliis tradunt nutricibus. Hoc autem ipse non est passus: sed ipse nos proprio sanguine pascit, et per omnia nos sibi coagmentat. Unicuique fidelium semet ipsum per mysterium commiscet, et quos genuit per semet ipsum enutrit, nec alteri tradit: et hoc tibi rursum persuadens quod carnem tuam assumpsit. Ne torpeamus igitur tanta digni charitate, et honore putati. Nonne uidetis quanta promptitudine paruuli papillas capiunt, et quanto impetu labia uberibus infigunt? Accedamus cum tanta nos quoque alacritate ad hanc mensam, quinimmo cum longe majori trahamus tamquam infantes lactentes spiritus gratiam, et unus sit nobis dolor hac esca privari. Non sunt humanæ uirtutis opera proposita. qui tunc ista fecit in illa cena, idem ea nunc quoque facit. Nos ministrorum tenemus locum: qui uero sanctificat ea, et immutat, ipse est. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 14:16-24 In illo témpore: Dixit Jesus pharisæis parabolam hanc: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. Et réliqua. _ !Homilia sancti Gregórii Papæ. !Homilia 36. in Evangelia. Hoc distare, fratres carissimi, inter delicias corporis et cordis solet: quod corporales deliciæ, cum non habentur, grave in se desiderium accendunt: cum vero avide eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra, spiritales deliciæ, cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio: tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet: in istis appetitus vilis est, et experientia magis placet. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat: in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spiritales deliciæ desiderium in mente, dum satiant: quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur: et idcirco non habitæ amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat? [Lectio8] Proinde Psalmista nos admonet, dicens: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Ac si aperte dicat: Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis: sed cibum vitæ ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem, amare valeatis. Has autem homo delicias tunc amisit, cum in paradiso peccavit: extra exiit, cum os a cibo æternæ dulcedinis clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis ærumna, huc fastidiosi jam venimus, nescimus quid desiderare debeamus. Tantoque se amplius fastidii nostri morbus exaggerat, quanto se magis ab esu illius dulcedinis animus elongat, et eo jam internas delicias non appetit, quo eas comedere, diu longeque desuevit. Fastidio ergo nostro tabescimus, et longa inediæ peste fatigamur. Et quia gustare intus nolumus paratam dulcedinem, amamus foris miseri famem nostram. [Lectio9] Sed superna nos pietas nec deserentes se deserit. Contemptas enim illas delicias ad memoriæ nostræ oculos reuocat, easque nobis proponit, in promissione torporem excutit, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus inuitat. ait namque: Homo quidam fecit cenam magnam, et uocauit multos. Quis est homo iste, nisi ille de quo per prophetam dicitur: et homo est: et quis cognouit eum? Qui fecit cenam magnam: quia satietatem nobis dulcedinis internæ præparauit. qui uocauit multos, sed pauci ueniunt: quia nonnumquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, æterno ejus conujuio male ujuendo contradicunt. Sequitur: Misit autem servum suum homo cenæ dicere inuitatis ut uenirent. Quid hora cenæ nisi finis est mundi? In quo nimirum nos sumus: sicut jam dudum Paulus testatur dicens: Nos sumus, in quo fines sæculorum deuenerunt. Si ergo jam hora cenæ est, cum uocamur: tanto minus nos debemus excusare a conujuio dei, quanto jam propinquasse cernimus finem sæculi. Quo enim pensamus, quia nihil est quod restat, eo debemus pertimescere, ne tempus gratiæ, quod præsto est, pereat. &teDeum