[Rank] Feria Quarta infra Octavam Corporis Christi;;Semiduplex II class;;5.6;;ex Tempora/Pent01-4 [Rank](rubrica tridentina) Feria Quarta infra Octavam Corporis Christi;;Semiduplex IIS class;;2.9;;ex Tempora/Pent01-4 [Rank] (rubrica 1960) Feria IV infra Hebdomadam II post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] ex Tempora/Pent01-4; 9 lectiones Doxology=Corp [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 6:19-21; 7:1 19 Percússit autem de viris Bethsamítibus, eo quod vidíssent arcam Dómini; et percússit de pópulo septuagínta viros et quinquagínta míllia plebis. Luxítque pópulus, eo quod Dóminus percussísset plebem plaga magna. 20 Et dixérunt viri Bethsamítæ: Quis póterit stare in conspéctu Dómini Dei sancti hujus? et ad quem ascéndet a nobis? 21 Miserúntque núntios ad habitatóres Cariathíarim, dicéntes: Reduxérunt Philísthiim arcam Dómini: descéndite, et redúcite eam ad vos. 1 Venérunt ergo viri Cariathíarim, et reduxérunt arcam Dómini, et intulérunt eam in domum Abínadab in Gábaa: Eleázarum autem fílium ejus sanctificavérunt, ut custodíret arcam Dómini. [Responsory1 1960] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 7:2-4 2 Et factum est, ex qua die mansit arca Dómini in Cariathíarim, multiplicáti sunt dies (erat quippe jam annus vigésimus), et requiévit omnis domus Israël post Dóminum. 3 Ait autem Sámuel ad univérsam domum Israël dicens: Si in toto corde vestro revertímini ad Dóminum, auférte deos aliénos de médio vestri Báalim et Astaroth et præparáte corda vestra Dómino et servíte ei soli, et éruet vos de manu Philísthiim. 4 Abstulérunt ergo fílii Israël Báalim et Astaroth, et serviérunt Dómino soli. [Responsory2 1960] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 7:5-8 5 Dixit autem Sámuel: Congregáte univérsum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dóminum. 6 Et convenérunt in Masphath hauserúntque aquam et effudérunt in conspéctu Dómini et jejunavérunt in die illa atque dixérunt ibi: Peccávimus Dómino. Judicavítque Sámuel fílios Israël in Masphath. 7 Et audiérunt Philísthiim quod congregáti essent fílii Israël in Masphath, et ascendérunt sátrapæ Philisthinórum ad Israël. Quod cum audíssent fílii Israël, timuérunt a fácie Philisthinórum. 8 Dixerúntque ad Samuélem: Ne cesses pro nobis clamáre ad Dóminum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinórum. [Responsory3 1960] @Tempora/Pent01-3:Responsory3 [Lectio4] Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Sacraméntis !Lib. 4, Cap. 4 Auctor sacramentórum quis est, nisi Dóminus Jesus? De cælo ista sacraménta venérunt. Consílium enim omne de cælo est. Vere autem magnum est et divínum miráculum, quod pópulo pluit Deus manna de cælo, et non laborábat pópulus, et manducábat. Tu forte dicis: Meus panis est usitátus. Sed panis iste, panis est ante verba sacramentórum: ubi accésserit consecrátio, de pane fit caro Christi. Hoc ígitur astruámus. Quómodo potest, qui panis est, corpus esse Christi? Consecratióne. Consecrátio ígitur quibus verbis est, et cujus sermónibus? Dómini Jesu. Nam réliqua ómnia quæ dicúntur, laudem Deo déferunt, orátio præmíttitur pro pópulo, pro régibus, pro céteris: ubi venítur ut conficiátur venerábile Sacraméntum, jam non suis sermónibus sacérdos, sed útitur sermónibus Christi. [Lectio5] Ergo sermo Christi hoc cónficit Sacraméntum. Quis sermo Christi? Nempe is, quo facta sunt ómnia. Jussit Dóminus, et factum est cælum: jussit Dóminus, et facta est terra: jussit Dóminus, et facta sunt mária: jussit Dóminus, et omnis creatúra generáta est. Vides ergo quam operatórius sit sermo Christi. Si ergo tanta vis est in sermóne Dómini Jesu, ut incíperent esse quæ non erant; quanto magis operatórius est, ut quæ erant, in áliud commuténtur? Cælum non erat, terra non erat. Sed audi dicéntem: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandávit, et creáta sunt. Ergo tibi ut respóndeam, non erat corpus Christi ante consecratiónem; sed post consecratiónem dico tibi quod jam corpus est Christi. Ipse dixit, et factum est: ipse mandávit, et creátum est. [Lectio6] Jam redi mecum ad propositiónem meam. Magnum quidem et venerábile, quod manna Judǽis pluit e cælo. Sed intéllige quid est ámplius, manna de cælo, an corpus Christi? Corpus Christi útique, qui auctor est cæli. Deínde, manna qui manducávit, mórtuus est: qui manducáverit hoc corpus, fiet ei remíssio peccatórum, et non moriétur in ætérnum. Ergo non otióse, cum áccipis, tu dicis, Amen; jam in spíritu cónfitens quod accípias corpus Christi. Dicit tibi sacérdos, Corpus Christi; et tu dicis, Amen, hoc est, Verum. Quod confitétur lingua, téneat afféctus. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 6:5-59 In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et réliqua. _ Homilía sancti Hilárii Epíscopi !Liber 8 de Trinitáte, ante medium Non est humáno aut sǽculi sensu in Dei rebus loquéndum. Quæ scripta sunt, legámus, et quæ legérimus, intelligámus; et tunc perféctæ fídei offício fungémur. De naturáli enim in nobis Christi veritáte quæ dícimus, nisi ab eo díscimus, stulte atque ímpie dícimus. Ipse enim ait: Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam et bibit sánguinem meum, in me manet, et ego in eo. De veritáte carnis et sánguinis non relíctus est ambigéndi locus. [Lectio8] Nunc enim, et ipsíus Dómini professióne, et fide nostra, vere caro est, et vere sanguis est. Et hæc accépta atque hausta id effíciunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. An ne hoc véritas non est? Contíngat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum negant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo, dum secum hoc quod nos sumus, in Deo est. Quod autem in eo per sacraméntum communicátæ carnis et sánguinis simus, ipse testátur, dicens: Et hic mundus jam me non videt, vos autem me vidébitis: quóniam ego vivo, et vos vivétis: quóniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. [Lectio9] Quod autem in nobis naturális hæc únitas sit, ipse ita testátus est: Qui edit carnem meam et bibit sánguinem meum, in me manet, et ego in eo. Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fúerit; ejus tantum in se assúmptam habens carnem, qui suam súmpserit. Perféctæ autem hujus unitátis sacraméntum supérius jam docúerat, dicens: Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo per Patrem; et qui mandúcat meam carnem, et ipse vivet per me. Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eódem modo nos per carnem ejus vivémus. &teDeum