[Rank] Sacratissimi Cordis Domini Nostri Jesu Christi;;Duplex majus;;4.01 [Rank] (rubrica 1906) Sanctissimi Cordis Domini Nostri Jesu Christi;;Duplex I. classis;;6.5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Doxology=Heart No prima vespera [Ant Vespera] Díscite a me, * quia mitis sum et húmilis corde;;109 Sanctificávi locum * istum, ut sit nomen meum ibi in sempitérnum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus.;;110 Et dixi: * Ergo sine causa justificávi cor meum, et lavi inter innocéntes manus meas, et fui flagellátus tota die;;111 Secúndum multitúdinem * dolórum meórum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam;;115 Pone me * ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum;;129 [Capitulum Vespera] !Isa 12:2 v. Ecce Deus Salvátor meus, fiduciáliter agam, et non timébo: quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris. $Deo gratias [Hymnus Vespera] v. Auctor beáte sǽculi, Christe Redémptor ómnium, Lumen Patris de lúmine, Deúsque verus de Deo. _ Amor coëgit te tuus Mortále corpus súmere, Ut novus Adam rédderes, Quod vetus ille abstúlerat. _ Ille amor almus ártifex Terræ marísque, et síderum, Erráta patrum míserans, Et nostra rumpens víncula. _ Non corde discédat tuo Vis illa amóris ínclyti: Hoc fonte gentes háuriant Remissiónis grátiam. _ Percússum ad hoc est láncea, Passúmque ad hoc est vúlnera: Ut nos laváret sórdibus, Unda fluénte, et sánguine. _ Decus Parénti, et Fílio, Sanctóque sit Spirítui, Quibus potéstas, glória Regnúmque in omne est sǽculum. Amen. [Versum 1] V. Ignem veni míttere in terram. R. Et quid volo, nisi ut accendátur? [Ant 1] Impropérium exspectávit cor meum * et misériam: et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit; et qui consolarétur, et non invéni. [Oratio 1] Concéde quǽsumus omnípotens Deus: ut, qui in sanctíssimo dilécti Fílii tui Corde gloriántes, præcípua in nos caritátis ejus benefícia recólimus; eórum páriter et actu delectémur et fructu. $Per Dominum [Invit] Christum pro nobis passum, * Veníte adorémus. [Hymnus Matutinum] v. En ut supérba críminum Et sæva nostrórum cohors Cor sauciávit ínnocens Meréntis haud tale Dei! _ Vibrántis hastam mílitis Peccáta nostra dírigunt: Ferrúmque diræ cúspidis Mortále crimen ácuit. _ Ex corde scisso Ecclésia Christo jugáta náscitur: Hoc óstium arcæ in látere est Genti ad salútem pósitum. _ Ex hoc perénnis grátia, Ceu septifórmis flúvius, Stolas ut illic sórdidas Lavémus Agni in sánguine. _ Turpe est redíre ad crímina, Quæ cor beátum lácerent Sed æmulémur córdibus Flammas amóris índices. _ Hoc Christe nobis, hoc Pater, Hoc sancte dona Spíritus, Quibus potéstas, glória Regnúmque in omne est sǽculum. Amen. [Ant Matutinum] Quid est homo quia magníficas eum, aut quid appónis erga eum cor tuum?;;8 Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper;;18 Elevámini portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. incurvábit habitántes in excélso;;23 V. Dómine dabis pacem nobis. R. Omnia enim ópera nostra operátus es nobis. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis;;44; Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus;;45 Sicut lætántium ómnium habitátio est in te;;86 V. Convérsus est furor tuus. R. Et consolátus es me. Annuntiáte de die in diem salutáre ejus;;96 Adoráte eum omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion;;97 Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri;;107 V. Ex Sion spécies decóris ejus. R. Deus noster maniféste véniet. [Lectio1] De Isaía Prophéta. !Isa 12:1-6 1 Et dices in die illa: Confitébor tibi, Dómine, quóniam irátus es mihi; convérsus est furor tuus, et consolátus es me. 2 Ecce Deus salvátor meus; fiduciáliter agam, et non timébo: quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. 3 Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salvatóris. 4 Et dicétis in die illa: Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus; notas fácite in pópulis adinventiónes ejus; mementóte quóniam excélsum est nomen ejus. 5 Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; annuntiáte hoc in univérsa terra. 6 Exsúlta et lauda, habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israël. [Responsory1] @Tempora/Pent01-4:Responsory6 [Lectio2] !Isa 26:1-6 1 In die illa cantábitur cánticum istud in terra Juda: Urbs fortitúdinis nostræ Sion; salvátor ponétur in ea murus et antemurále. 2 Aperíte portas, et ingrediátur gens justa, custódiens veritátem. 3 Vetus error ábiit: servábis pacem; pacem, quia in te sperávimus. 4 Sperástis in Dómino in sǽculis ætérnis; in Dómino Deo forti in perpétuum. 5 Quia incurvábit habitántes in excélso; civitátem sublímem humiliábit: humiliábit eam usque ad terram, détrahet eam usque ad púlverem. 6 Conculcábit eam pes, pedes páuperis, gressus egenórum. [Responsory2] R. Ecce vídimus eum non habéntem spéciem, neque decórem: aspéctus ejus in eo non est: hic peccáta nostra portávit, et pro nobis dolet: ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, * Cujus livóre sanáti sumus. V. Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit. R. Cujus livóre sanáti sumus. [Lectio3] !Isa 26:7-9 7 Sémita justi recta est, rectus callis justi ad ambulándum. 8 Et in sémita judiciórum tuórum, Dómine, sustinúimus te: nomen tuum et memoriále tuum in desidério ánimæ. 9 Anima mea desiderávit te in nocte, sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te. Cum féceris judícia tua in terra, justítiam discent habitatóres orbis. [Responsory3] @Tempora/Pent01-0:Responsory2 [Lectio4] De Sermóne sancti Bernardi Abbátis. !Sermo 3. de Passione. Quia semel venímus ad Cor dulcíssimum Jesu, et bonum est nos hic esse, ne sinámus nos fácile avélli ab eo, de quo scriptum est: Recedéntes a te, in terra scribéntur. Quid autem accedéntes? Tu ipse doces nos. Tu dixísti accedéntibus ad te: Gaudéte, quia nómina vestra scripta sunt in cælo. Accedámus ergo ad te, et exsultábimus, et lætábimur in te, mémores Cordis tui. O quam bonum et quam jucúndum habitáre in Corde hoc! Quin pótius dabo ómnia, omnes cogitatiónes et afféctus mentis commutábo, jactans omne cogitátum meum in Cor Dómini Jesu, et sine fallácia illud me enútriet. [Responsory4] @Tempora/Pent01-4:Responsory7 [Lectio5] Ad hoc templum, ad hæc Sancta sanctórum, ad hanc arcam testaménti adorábo, et laudábo nomen Dómini, dicens cum David: Invéni cor meum, ut orem Deum meum. Et ego invéni Cor regis, fratris, et amíci benígni Jesu. Et numquid non adorábo? Hoc ígitur Corde tuo, et meo, dulcíssime Jesu, invénto, orábo te Deum meum: admítte tantum in sacrárium exauditiónis tuæ preces meas, imo me totum trahe in Cor tuum. O ómnium pulchritúdine speciosíssime Jesu: ámplius lava me ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me: ut purificátus per te, ad te puríssimum possim accédere, et in Corde tuo ómnibus diébus vitæ meæ mérear habitáre, et ut vidére simul, et fácere tuam váleam voluntátem! [Responsory5] @Tempora/Quad6-6:Responsory1 [Lectio6] Ad hoc enim perforátum est latus tuum, ut nobis patéscat intróitus. Ad hoc vulnerátum est Cor tuum, ut in illo, et in te ab exterióribus perturbatiónibus absolúti habitáre possímus. Nihilóminus et proptérea vulnerátum est, ut per vulnus visíbile vulnus amóris invisíbile videámus. Quómodo hic ardor mélius osténdi potest, nisi quod non solum corpus, verum étiam ipsum Cor láncea vulnerári permísit? Carnále ergo vulnus, vulnus spirituále osténdit. Quis illud Cor tam vulnerátum non díligat? Quis tam amans non rédamet? Quis tam castum non amplectátur? Nos ígitur adhuc in córpore manéntes, quantum póssumus, amémus, redamémus, amplectámur vulnerátum nostrum, cujus ímpii agrícolæ fodérunt manus et pedes, latus et Cor: stemúsque, ut cor nostrum, durum adhuc et impœ́nitens, amóris sui vínculo constríngere, et jáculo vulneráre dignétur. Quam caritátem Christi patiéntis, et pro géneris humáni redemptióne moriéntis, atque in suæ mortis commemoratiónem instituéntis sacraméntum córporis et sánguinis sui, ut fidéles sub sanctíssimi Cordis sýmbolo devótius ac fervéntius recólant, ejusdémque fructus ubérius percípiant, Clemens décimus tértius Póntifex Máximus eiúsdem sanctíssimi Cordis festum quibúsdam peténtibus Ecclésiis celebráre permísit, ac dénique Summus Póntifex Pius nonus illud ad univérsam exténdit Ecclésiam. [Responsory6] @Tempora/Pent01-0 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 19:31-37 In illo témpore: Judǽi, quóniam parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi. !Tractatus 120. in Joánnem. Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Vigilánti verbo Evangelísta usus est, ut non díceret: Latus ejus percússit, aut vulnerávit, aut quid áliud, sed apéruit; ut illic quodámmodo vitæ óstium panderétur, unde sacraménta Ecclésiæ manavérunt, sine quibus ad vitam, quæ vera vita est, non intrátur. Ille sanguis qui fusus est, in remissiónem fusus est peccatórum. Aqua illa salutáre témperat póculum: hæc et lavácrum præstat, et potum. Hoc prænuntiábat quod Noë in látere arcæ óstium fácere jussus est, quo intrárent animália, quæ non erant dilúvio peritúra, quibus præfigurabátur Ecclésia. [Responsory7] @Tempora/Pent01-4:Responsory8 [Lectio8] De Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi. !Hom. 84. Vides quanti sit véritas? Per ea quæ Judǽi fáciunt prophetía implétur: ália enim ex hoc manifestáta est. Venérunt ergo mílites, et aliórum fregérunt crura, non Christi; sed ad Judæórum grátiam conciliándam, latus ejus láncea aperuérunt, et mórtuo adhuc insúltant. O péssimam voluntátem ac scelestíssimam! Noli tamen perturbári, o dilectíssime! quæ enim malo illi ánimo patrarunt, veritáti consentiébant. Prophetía hinc impléta est, inquiens: Vidébunt in quem transfixérunt. Neque hoc tantum, sed non creditúris fuit fídei arguméntum, ut Thomæ, et qui cum eo erant. Ad hæc et arcánum mystérium confirmátum est: exívit enim sanguis et aqua. Non casu et simplíciter hi fontes scaturiérunt, sed quóniam ex ambobus Ecclésia constitúta est. [Responsory8] R. Recéssit Pastor noster, fons aquæ vivæ, ad cujus tránsitum sol obscurátus est: * Portas mortis, et seras páriter Salvátor noster disrúpit. V. Destrúxit quidem claustra inférni, et subvértit poténtias diáboli. R. Portas mortis, et seras páriter Salvátor noster disrúpit. &Gloria R. Portas mortis, et seras páriter Salvátor noster disrúpit. [Lectio9] !De Homilía sancti Bonaventúræ Epíscopi. !Liber de ligno Vitæ. Porro ut de látere Christi dormiéntis formarétur Ecclésia, divína est ordinatióne indúltum, ut unus mílitum láncea latus sacrum illud aperiéndo perfóderet, quátenus sánguine cum aqua manénte prétium effunderétur nostræ salútis, quod a fonte scílicet Cordis arcáno profúsum, vim daret sacraméntis Ecclésiæ ad vitam grátiæ conferéndam, essétque jam in Christo vivéntibus póculum fontis vivi, saliéntis in vitam ætérnam. Surge ígitur ánima amíca Christi, vigiláre non cesses, ibi os appóne, ut háurias aquas de fóntibus Salvatóris. &teDeum [Ant Laudes] Díscite a me, * quia mitis sum et húmilis corde. Sanctificávi locum * istum, ut sit nomen meum ibi in sempitérnum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus. Et dixi: * Ergo sine causa justificávi cor meum, et lavi inter innocéntes manus meas, et fui flagellátus tota die. Secúndum multitúdinem * dolórum meórum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. Pone me * ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum. [Capitulum Laudes] @:Capitulum Vespera [Hymnus Laudes] v. Cor, arca legem cóntinens Non servitútis véteris, Sed grátiæ, sed véniæ, Sed et misericórdiæ. _ Cor, sanctuárium novi Intemerátum fœ́deris, Templum vetústo sánctius, Velúmque scisso utílius. _ Te vulnerátum cáritas Ictu paténti vóluit, Amóris invisíbilis Ut venerémur vúlnera. _ Hoc sub amóris sýmbolo Passus cruénta, et mýstica, Utrúmque sacrifícium Christus sacérdos óbtulit. _ Quis non amántem rédamet? Quis non redémptus díligat, Et corde in isto séligat Ætérna tabernácula? _ Decus Parénti, et Fílio, Sanctóque sit Spirítui, Quibus potéstas, glória Regnúmque in omne est sǽculum. Amen. [Versum 2] V. Vere languóres nostros ipse tulit. R. Et dolóres nostros ipse portávit. [Ant 2] Vulnerátus est propter iniquitátes nostras * attrítus est propter scélera nostra: disciplína pacis nostræ super eum, et livóre ejus sanáti sumus. [Oratio 2] Concéde quǽsumus omnípotens Deus: ut, qui in sanctíssimo dilécti Fílii tui Corde gloriántes, præcípua in nos caritátis ejus benefícia recólimus: eórum páriter et actu delectémur et fructu. $Per eumdem [Lectio Prima] !Isa 12:5 v. Cantáte Dómino quóniam magnífice fecit, annuntiáte hoc in univérsa terra. Exsúlta et lauda habitátio Sion, quia magnus in médio tui sanctus Israël. [Capitulum Tertia] @:Capitulum Vespera [Responsory Tertia] R.br. Vere * Languóres nostros ipse tulit. R. Vere * Languóres nostros ipse tulit. V. Et dolóres nostros ipse portávit. R. Languóres nostros ipse tulit. &Gloria R. Vere * Languóres nostros ipse tulit. _ V. Pósuit fines tuos pacem. R. Et ádipe fruménti sátiat te. [Capitulum Sexta] !Isa 12:4 v. Dicétis in die illa: Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: et mementate quóniam excélsum est nomen ejus. $Deo gratias [Responsory Sexta] R.br. Pósuit * Fines tuos pacem. R. Pósuit * Fines tuos pacem. V. Et ádipe fruménti sátiat te. R. Fines tuos paces &Gloria R. Pósuit * Fines tuos pacem. _ V. Dirupísti Dómine víncula mea. R. Tibi sacrificábo hóstiam laudis. [Capitulum Nona] !Isa 12:5 v. Cantáte Dómino quóniam magnífice fecit, annuntiáte hoc in univérsa terra. Exsúlta et lauda habitátio Sion, quia magnus in médio tui sanctus Israël. $Deo gratias [Responsory Nona] R.br. Dirupísti Dómine, * Víncula mea. R. Dirupísti Dómine, * Víncula mea. V. Tibi sacrificábo hóstiam laudis. R. Víncula mea &Gloria R. Dirupísti Dómine, * Víncula mea. _ V. Erit Dóminus nominátus in signum ætérnum. R. Quod non auferétur. [Versum 3] V. Hauriétis aquas in gáudio. R. De fóntibus Salvatóris. [Ant 3] Ad Jesum autem cum veníssent * ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura: sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.