[Rank] Dominica III Post Pentecosten infra Octavam SSmi Cordis D.N.J.C;;Semiduplex;;5;;ex Tempora/Pent02-5 [Rule] ex Tempora/Pent02-5; 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium Doxology=Heart [Capitulum Vespera] !1 Pet 5:6-7 v. Caríssimi, humiliámini sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis; omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. $Deo gratias [Ant 1] Cognovérunt omnes * a Dan usque Bersabée, quod fidélis Sámuel prophéta esset Dómini. [Versum 1] V. Memóriam fecit mirabílium suórum miserátor Dóminus. R. Escam dedit timéntibus se. [Oratio] @Tempora/Pent02-5:Oratio 3 [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 9:18-21 18 Accéssit autem Saul ad Samuélem in médio portæ, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus vidéntis. 19 Et respóndit Sámuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascénde ante me in excélsum, ut comedátis mecum hódie, et dimíttam te mane: et ómnia quæ sunt in corde tuo indicábo tibi. 20 Et de ásinis quas nudiustértius perdidísti, ne sollícitus sis, quia invéntæ sunt. Et cujus erunt óptima quæque Israël? nonne tibi et omni dómui patris tui? 21 Respóndens autem Saul, ait: Numquid non fílius Jémini ego sum de mínima tribu Israël, et cognátio mea novíssima inter omnes famílias de tribu Bénjamin? quare ergo locútus est mihi sermónem istum? [Lectio2] !1 Reg 9:22-25 22 Assúmens ítaque Sámuel Saulem et púerum ejus, introdúxit eos in triclínium, et dedit eis locum in cápite eórum qui fúerant invitáti: erant enim quasi trigínta viri. 23 Dixítque Sámuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcépi ut repóneres seórsum apud te. 24 Levávit autem cocus armum, et pósuit ante Saul. Dixítque Sámuel: Ecce quod remánsit: pone ante te, et cómede, quia de indústria servátum est tibi quando pópulum vocávi. Et comédit Saul cum Samuéle in die illa. 25 Et descendérunt de excélso in óppidum, et locútus est cum Saule in solário: stravítque Saul in solário, et dormívit. [Lectio3] !1 Reg 9:26-27; 10:1 26 Cumque mane surrexíssent, et jam elucésceret, vocávit Sámuel Saulem in solário, dicens: Surge, et dimíttam te. Et surréxit Saul: egressíque sunt ambo, ipse vidélicet, et Sámuel. 27 Cumque descénderent in extréma parte civitátis, Sámuel dixit ad Saul: Dic púero ut antecédat nos et tránseat: tu autem subsíste paulísper, ut índicem tibi verbum Dómini. 1 Tulit autem Sámuel lentículam ólei, et effúdit super caput ejus: et deosculátus est eum, et ait: Ecce unxit te Dóminus super hereditátem suam in príncipem, et liberábis pópulum suum de mánibus inimicórum ejus qui in circúitu ejus sunt. [Lectio4] !Ex lítteris Encyclicis Pii Papæ undécimi At certe inter cétera illa, quæ próprie ad sacratíssimi Cordis cultum pértinent, pia éminet ac memoránda est consecrátio, qua, nos nostráque ómnia ætérnæ Núminis caritáti accépta referéntes, divíno Jesu Cordi devovémus. Verum, áliud accédat opórtet, honéstæ satisfactiónis, ínquimus, seu reparatiónis, quam dicunt, offícium sacratíssimo Cordi Jesu præstándum. Nam, si illud est in consecratióne primum ac præcípuum ut amóri Creatóris creatúræ amor rependátur, álterum sponte hinc séquitur, ut eídem increáto Amóri, si quando aut oblivióne negléctus, aut offénsa violátus sit, illátæ quoquo modo injúriæ compensári débeant: quod quidem débitum reparatiónem vulgáto nómine vocámus. [Lectio5] Quodsi ad utrámque rem iísdem prorsus ratiónibus impéllimur, reparándi tamen expiandíque offício ob validiórem quemdam justítiæ et amóris títulum tenémur: justítiæ quidem, ut irrogáta Deo nostris flagítiis expiétur offénsa et violátus ordo pœniténtia redintegrétur; amóris vero, ut Christo patiénti ac « saturáto oppróbriis » compatiámur eíque nonníhil solácii pro tenuitáte nostra afferámus. Peccatóres enim cum simus omnes, multísque oneráti culpis, non eo solo cultu Deus noster nobis est honorándus, quo vel ejus summam Majestátem débitis obséquiis adorémus, vel ejus suprémum domínium precándo agnoscámus, vel ejus infinítam largitátem gratiárum actiónibus laudémus; sed prætérea Deo justo víndici satisfaciámus opórtet « pro innumerabílibus peccátis et offensiónibus et negligéntiis » nostris. Consecratióni ígitur, qua Deo devovémur et sancti Deo vocámur, ea sanctitáte ac firmitáte quæ, ut docet Angélicus, consecratiónis est própria, addénda est expiátio, qua pénitus peccáta exstinguántur, ne forte indignitátem nostram impudéntem revérberet summæ justítiæ sánctitas, munúsque nostrum pótius árceat invísum quam gratum suscípiat. [Lectio6] Hoc autem expiatiónis offícium humáno géneri univérso incúmbit, quippe quod, ut christiána docémur fide, post Adæ miserándum casum, hereditária labe inféctum, concupiscéntiis obnóxium et misérrime depravátum, in perníciem detrudéndum fuísset sempitérnam. Id quidem supérbi hac nostra ætáte sapiéntes, véterem Pelágii errórem secúti, inficiántur, natívam quandam virtútem humánæ natúræ jactántes quæ suápte vi ad altióra usque progrediátur; sed falsa hæc humánæ supérbiæ comménta réjicit Apóstolus, illud nos ádmonens: « natúra erámus fílii iræ ». Et sane jam ab inítio commúnis illíus expiatiónis débitum quasi agnovére hómines et Deo sacrifíciis vel públicis placándo, naturáli quodam sensu ducti, óperam dare cœpérunt. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 15:1-10 In illo témpore: Erant appropinquántes ad Jesum publicáni et peccatóres, ut audírent illum. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 34 in Evangelium, n. 2-3, post initium Audístis in lectióne evangélica, fratres mei, quia peccatóres et publicáni accessérunt ad Redemptórem nostrum; et non solum ad colloquéndum, sed étiam ad convescéndum recépti sunt. Quod vidéntes pharisǽi dedignáti sunt. Ex qua re collígite quia vera justítia compassiónem habet, falsa justítia dedignatiónem. Quamvis et justi sóleant recte peccatóribus dedignári: sed áliud est quod ágitur typho supérbiæ, áliud quod zelo disciplínæ. [Lectio8] Dedignántur étenim, sed non dedignántes: despérant, sed non desperántes: persecutiónem cómmovent, sed amántes: quia etsi foris increpatiónes per disciplínam exággerant, intus tamen dulcédinem per caritátem servant. Præpónunt sibi in ánimo ipsos plerúmque quos córrigunt: melióres exístimant eos quoque quos júdicant. Quod vidélicet agéntes, et per disciplínam súbditos, et per humilitátem custódiunt semetípsos. [Lectio9] At contra, hi qui de falsa justítia superbíre solent, céteros quosque despíciunt, nulla infirmántibus misericórdia condescéndunt: quo se peccatóres esse non credunt, eo detérius peccatóres fiunt. De quorum profécto número pharisǽi exstíterant, qui diiudicántes Dóminum quod peccatóres suscíperet, arénti corde ipsum fontem misericórdiæ reprehendébant. Sed quia ægri erant, ita ut ægros se esse nescírent; quátenus quod erant agnóscerent, cæléstis eos médicus blandis foméntis curat, benígnum paradígma óbjicit, et in eórum corde vúlneris tumórem premit. &teDeum [Capitulum Laudes] @:Capitulum Vespera [Ant 2] Quis ex vobis * homo, qui habet centum oves et, si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto et vadit ad illam quæ períerat, donec invéniat eam? Allelúja. [Versum 2] @Tempora/Pent02-5:Versum 1 [Capitulum Tertia] @:Capitulum Vespera [Capitulum Sexta] !1 Pet 5:8-9 v. Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide, sciéntes eámdem passiónem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri. $Deo gratias [Capitulum Nona] !1 Pet 5:10-11 v. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen. $Deo gratias [Ant 3] Quæ múlier * habens drachmas decem, et si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam et evérrit domum et quærit diligénter, donec invéniat? [Versum 3] @:Versum 1 [Commemoratio] !Commemoratio de Octava SSmi Cordis Jesu @Tempora/Pent02-5:Oratio