[Rank] Die IV infra Octavam SSmi Cordis Jesu;;Semiduplex;;2.1;;ex Tempora/Pent02-5 [Rank] (rubrica Newcal) @Tempora/Pent03-1Feria:Rank [Rule] ex Tempora/Pent02-5; 9 lectiones Doxology=Heart [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 10:17-19 17 Et convocávit Sámuel pópulum ad Dóminum in Maspha: 18 et ait ad fílios Israël: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego edúxi Israël de Ægýpto, et érui vos de manu Ægyptiórum et de manu ómnium regum, qui affligébant vos. 19 Vos autem hódie projecístis Deum vestrum, qui solus salvávit vos de univérsis malis et tribulatiónibus vestris, et dixístis: Nequáquam, sed regem constítue super nos. Nunc ergo state coram Dómino per tribus vestras et per famílias. [Lectio2] !1 Reg 10:20-24 20 Et applícuit Sámuel omnes tribus Israël, et cécidit sors tribus Bénjamin; 21 et applícuit tribum Bénjamin et cognatiónes ejus, et cécidit cognátio Metri, et pervénit usque ad Saul fílium Cis. Quæsiérunt ergo eum, et non est invéntus. 22 Et consuluérunt post hæc Dóminum utrúmnam ventúrus esset illuc. Respondítque Dóminus: Ecce abscónditus est domi. 23 Cucurrérunt ítaque et tulérunt eum inde; stetítque in médio pópuli, et áltior fuit univérso pópulo ab húmero et sursum. 24 Et ait Sámuel ad omnem pópulum: Certe vidétis quem elégit Dóminus, quóniam non sit símilis illi in omni pópulo. Et clamávit omnis pópulus et ait: Vivat rex. [Lectio3] !1 Reg 10:25-27 25 Locútus est autem Sámuel ad pópulum legem regni, et scripsit in libro, et repósuit coram Dómino; et dimísit Sámuel omnem pópulum, síngulos in domum suam. 26 Sed et Saul ábiit in domum suam in Gábaa; et ábiit cum eo pars exércitus, quorum tetígerat Deus corda. 27 Fílii vero Bélial dixérunt: Num salváre nos póterit iste? Et despexérunt eum, et non attulérunt ei múnera; ille vero dissimulábat se audíre. [Lectio4] !Ex lítteris Encyclicis Pii Papæ undécimi At nulla creáta vis hóminum sceléribus expiándis erat satis, nisi humánam natúram Dei Fílius reparándam assumpsísset. Quod quidem ipse hóminum Salvátor sacri Psaltis ore nuntiávit: Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi: holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt: tunc dixi: Ecce vénio. Et reápse vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit; vulnerátus est propter iniquitátes nostras et peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum; delens quod advérsus nos erat chirógraphum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio affígens illud cruci, ut peccátis mórtui justítiæ vivámus. Quamquam vero copiósa Christi redémptio abúnde nobis ómnia delícta donávit; ob miram tamen illam divínæ Sapiéntiæ dispensatiónem, qua in carne nostra adimplénda sunt quæ desunt passiónum Christi pro córpore ejus quod est Ecclésia, étiam láudibus et satisfactiónibus, quas Christus in nómine peccatórum Deo persólvit, nostras quoque laudes et satisfactiónes adjícere póssumus, immo étiam debémus. [Lectio5] At semper meminérimus opórtet, totam expiatiónis virtútem ab uno Christi cruénto sacrifício pendére, quod sine témporis intermissióne in nostris altáribus incruénto modo renovátur; síquidem una eadémque est Hóstia, idem nunc ófferens sacerdótum ministério, qui seípsum tunc in cruce óbtulit, sola offeréndi ratióne divérsa; quamóbrem cum hoc augustíssimo Eucharístico sacrifício et ministrórum et aliórum fidélium immolátio conjúngi debet, ut ipsi quoque hóstias vivéntes, sanctas, Deo placéntes sese exhibeant. Quin immo, sanctus Cypriánus affirmáre non dúbitat sacrifícium domínicum legítima sanctificatióne non celebrári, nisi oblátio et sacrifícium nostrum respónderit passióni. Quaprópter nos monet Apóstolus, ut mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, atque cum Christo consepúlti et complantáti similitúdini mortis ejus, non modo carnem nostram crucifigámus cum vítiis et concupiscéntiis, fugiéntes ejus quæ in mundo est concupiscéntiæ corruptiónem, sed et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris et, ætérni ejus sacerdótii partícipes effécti, offerámus dona et sacrifícia pro peccátis. [Lectio6] Neque enim arcáni hujus sacerdótii et satisfaciéndi sacrificandíque múneris participatióne ii soli fruúntur, quibus Póntifex noster Christus Jesus adminístris útitur ad oblatiónem mundam divíno Nómini ab ortu solis usque ad occásum omni loco offeréndam; sed étiam christianórum gens univérsa, ab Apostolórum Príncipe genus eléctum, regále sacerdótium jure appelláta, debet cum pro se, tum pro toto humáno génere offérre pro peccátis, haud áliter propémodum quam sacérdos omnis ac póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constituítur in iis quæ sunt ad Deum. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 19:31-37 In illo témpore: Judǽi, quóniam parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati) rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Et réliqua. _ Homilía sancti Lauréntii Justiniáni Epíscopi !De triumpháli Christi agóne, cap. 21 Ad Jesum ígitur cum veníssent, illúmque jam mórtuum conspexíssent, ipsíus mínime crura fregérunt, verum astántium unus, vibráta láncea, latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Grande prorsus et inaudítum prodígium, ut de exanimáto córpore sanguis exíret et aqua. Verúmtamen, máximum, in re hac gesta, nobis vóluit Dei sapiéntia commendáre sacraméntum, sui vidélicet, et Ecclésiæ unitátem. Hujus enim spirituális cópulæ figúra præcéssit, quando de látere Adæ dormiéntis una ex costis ipsíus subtrácta narrátur, atque de eádem Eva cunctórum parens formáta est, quæ typum gerébat Ecclésiæ. Significábat tunc Spíritus Sanctus, verum et spirituálem Adam esse futúrum, qui Paracléti virtúte plasmátus, dum dormíret in cruce, de ipsíus látere, profluéntibus aqua et sánguine, speciósa sponsa sine ruga et mácula, formarétur Ecclésia. [Lectio8] Hæc quippe sunt sacraménta ecclesiástica per quæ totum corpus Ecclésiæ ablúitur atque sanctificátur. In lavácro útique aquæ regeneratiónis, quod Christi morte sacrátur, ab origináli contagióne mundátur. In Redemptóris vero sánguine nedum ab omni culpa purgátur, verum étiam regni cæléstis illi aperítur introítus. Ambo hæc in unum efféctum convéniunt nec unum sine áltero valet ad salútem prodésse: non enim absque baptísmi sacraménto et peccatórum remissióne, potest quis futúræ beatitúdinis hereditátem percípere. Hoc ubíque in orbe terrárum sancta mater confitétur Ecclésia, et multiplícibus Scripturárum divinárum testimóniis roborátur. Insuper et qui vidit de Christo aquam emanáre et sánguinem, testimónium perhíbuit, et verum est testimónium ejus. Nempe iste est Joánnes Apóstolus et Evangelísta, qui præcípuo amóre diléctus est a Dómino. [Lectio9] Profécto hæc facta sunt ut Scriptúra implerétur quæ ait: Os non comminuétis ex eo. A Dómino quippe Móysi fúerat imperátum ne in sacrifícii phase, in celebratióne immoláti agni, ullum comminuerétur os. In Dómino autem Jesu innocentíssimo agno, figúræ véritas est compléta. Nequáquam crura illíus sunt fracta, quemádmodum duórum nequam cum eo pendéntium; sed tantum illíus latus apértum, quátenus ália Scriptúra perficerétur quæ dicit: Vidébunt in quem transfixérunt. Porro vúlnerum cicatríces in suo vóluit Dóminus córpore retinére, ut, sicut eléctis incentívum devotiónis, ita et réprobis irrefragábile fíeret testimónium damnatiónis. Ita ómnia consummáta in Christo, longe ante Prophetárum oráculis promulgáta fúere, quátenus cathólica fides tam pro se quam advérsus hæreticórum munirétur erróres. &teDeum