@Tempora/Pent03-2Feria [Lectio3] !1 Reg 12:10-15 10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. 11 Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. 12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. 13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. 14 Si timueritis Dominum et servieritis ei, et audieritis vocem ejus et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. 15 Si autem non audieritis vocem Domini, sed exaspaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.