[Rank] Die VII infra Octavam SSmi Cordis Jesu;;Semiduplex;;2.1;;ex Tempora/Pent02-5 [Rank] (rubrica Newcal) @Tempora/Pent03-4Feria:Rank [Rule] ex Tempora/Pent02-5; 9 lectiones Doxology=Heart [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 14:6-11 6 Dixit autem Jónathas ad adolescéntem armígerum suum: Veni, transeámus ad statiónem incircumcisórum horum, si forte fáciat Dóminus pro nobis, quia non est Dómino diffícile salváre vel in multis vel in paucis. 7 Dixítque ei ármiger suus: Fac ómnia, quæ placent ánimo tuo, perge quo cupis, et ero tecum ubicúmque volúeris. 8 Et ait Jónathas: Ecce nos transímus ad viros istos. Cumque apparuérimus eis, 9 si táliter locúti fúerint ad nos: Manéte donec veniámus ad vos; stemus in loco nostro nec ascendámus ad eos. 10 Si autem díxerint: Ascéndite ad nos; ascendámus, quia trádidit eos Dóminus in mánibus nostris: hoc erit nobis signum. 11 Appáruit ígitur utérque statióni Philísthiim. Dixerúntque Philísthiim: En Hebrǽi egrediúntur de cavérnis, in quibus abscónditi fúerant. [Lectio2] !1 Reg 14:12-15 12 Et locúti sunt viri de statióne ad Jónatham et ad armígerum ejus, dixerúntque: Ascéndite ad nos, et ostendámus vobis rem. Et ait Jónathas ad armígerum suum: Ascendámus, séquere me; trádidit enim Dóminus eos in manus Israël. 13 Ascéndit autem Jónathas mánibus et pédibus reptans et ármiger ejus post eum. Itaque álii cadébant ante Jónatham, álios ármiger ejus interficiébat sequens eum. 14 Et facta est plaga prima, qua percússit Jónathas et ármiger ejus, quasi vigínti virórum, in média parte júgeri, quam par boum in die aráre consuévit. 15 Et factum est miráculum in castris per agros; sed et omnis pópulus statiónis eórum, qui íerant ad prædándum, obstúpuit, et conturbáta est terra, et áccidit quasi miráculum a Deo. [Lectio3] !1 Reg 14:16-20 16 Et respexérunt speculatóres Saul, qui erant in Gábaa Bénjamin, et ecce multitúdo prostráta et huc illúcque diffúgiens. 17 Et ait Saul pópulo, qui erat cum eo: Requírite et vidéte quis abíerit ex nobis. Cumque requisíssent, repértum est non adésse Jónatham et armígerum ejus. 18 Et ait Saul ad Achíam: Applica arcam Dei (erat enim ibi arca Dei in die illa cum fíliis Israël). 19 Cumque loquerétur Saul ad sacerdótem, tumúltus magnus exórtus est in castris Philisthinórum, crescebátque paulátim et clárius resonábat. Et ait Saul ad sacerdótem: Cóntrahe manum tuam. 20 Conclamávit ergo Saul, et omnis pópulus, qui erat cum eo, et venérunt usque ad locum certáminis; et ecce versus fúerat gládius uniuscujúsque ad próximum suum, et cædes magna nimis. [Lectio4] !Ex lítteris Encyclicis Pii Papæ undécimi Quantópere autem hujúsmodi expiatiónis seu reparatiónis necéssitas hac nostra potíssimum ætáte úrgeat, némini non maniféstum erit, qui, ut inítio díximus, hunc mundum in malígno pósitum, óculis animóque perlustráverit. Undique enim geméntium ad Nos populórum clamor adscéndit, quorum príncipes vel rectóres vere adstitérunt et convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Ecclésiam ejus. At étiam doléndum, quod inter ipsos fidéles, sánguine Agni immaculáti in baptísmo ablútos, gratiáque locupletátos, tot inveniántur cujúsvis órdinis hómines, qui incredíbili rerum divinárum ignorántia laborántes et falsis doctrínis infécti, vítiis irretítam, procul a domo Patris, vitam tradúcant, quam nec veræ fídei lumen collústrat, nec spes futúræ beatitátis deléctat, nec ardor réficit fovétque caritátis, ut sedére in ténebris et in umbra mortis vere videántur. [Lectio5] Hisce vero malis véluti in cúmulum accédit cum eórum ignávia atque socórdia, qui, dormitántium et fugiéntium instar discipulórum, nutántes in fide, Christum angóribus oppréssum vel Sátanæ satellítibus circumvéntum mísere derelínquunt, tum eórum perfídia, qui, Judæ proditóris exémplum secúti, aut témere et sacrílege de altári libant, aut ad hóstium castra transfúgiunt. Atque ita vel invítum subit cogitátio ánimum, jam própius adventáre témpora de quibus Dóminus Noster vaticinátus est: Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Quæ quidem ómnia quotquot pie commentáti erunt fidéles, fácere non póterunt, quin, Christi perdoléntis incénsi caritáte, vehementióre stúdio suas aliorúmque culpas éxpient, Christi honórem resárciant, æternámque próvehant animárum salútem. [Lectio6] Et sane illud Apóstoli: Ubi abundávit delíctum, superabundávit grátia, áliquo pacto ad hanc quoque ætátem nostram describéndam accommodáre licet: nam, aucta ádmodum perversitáte hóminum, mirífice item, Spíritu Sancto afflánte, númerus fidélium utriúsque sexus augétur, qui alacrióre ánimo pro tot illátis injúriis divíno Cordi satisfácere student, immo étiam se ipsos Christo víctimas offérre non dúbitant. Etenim quæ usque adhuc memorávimus si quis secum ánimo réputet amánter eadémque véluti in medúllis defíxa hábeat, fíeri profécto non potest quin is non tam ab omni peccáto tamquam summo malo abhórreat atque abstíneat, quam se totum Dei voluntáti permíttat, et læsum divínæ Majestátis honórem, cum continénter orándo, tum afflictatiónibus sponte suscéptis ærumnísque, si quæ incíderint, patiénter tolerátis, tum tota demum vita hoc expiatiónis stúdio exigénda, resarcíre conténdat. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 19:31-37 In illo témpore: Judǽi, quóniam parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati) rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Et réliqua. _ Homilía sancti Cyrílli Alexandríni !Comm. in Joann. Lib. 12 Cap. 19 Non hæc ait beátus Evangelísta, quasi pietátem ullam efferátis et crudélibus Judǽis tríbuat, sed ut osténdat stulte eos et imperíte excoláre cúlicem, et camélum deglutíre sicut a Christo dictum est. Gravíssima enim et immánia scélera pro níhilo dúcere comperiúntur: mínima vero et exília caute ádmodum ac sollícite obsérvant, suam utrobíque pandéntes inscítiam. Quod in promptu est osténdere. Ecce enim Christo interfécto sábbati honórem magni fáciunt, et incredíbili audácia, violáto legis auctóre, pietátem erga legem præ se ferunt. [Lectio8] Magnum autem illíus præcípue sábbati diem cólere símulant, qui magnæ diéi Dóminum interemérunt, et grátiam se solis dignam flágitant, ut eórum nempe crura frangántur, intolerábili dolóre acerbiórem morte ipsa perníciem prope jam mórtuis moliéntes. Venérunt ergo mílites, et primi quidem fregérunt crura, et altérius qui crucifíxus est cum eo. Judæórum petitióni mílites obsecúti, qui símili crudelitátis furóre laborábant, duórum quidem latrónum, quippe qui vivi adhuc repérti essent, crura confríngunt. Sed, cum Jesum inclinásse caput comperíssent, et jam exspirásse putárent, frustra ejus crura confríngi exístimant, sed, cum adhuc mórtuum esse nónnihil diffidérent, láncea latus ejus perfódiunt, unde cruor aqua mixtus scatúriit, quod eulógiæ mýsticæ et sancti baptísmatis imágo quædam erat atque primítiæ. [Lectio9] Ex iis autem quæ contigérunt, sapientíssimus Evangelísta confírmat auditóribus eum esse Christum, qui per sanctas olim prædíctus est Scriptúras; consentánea enim divínis de eo oráculis evenérunt. nec enim os ejus confráctum est, et mílitum láncea transfíxus est, secúndum Scriptúras. Spectatórem vero ejus rei ait exstitísse discípulum ipsum qui testimónium pérhibet de his, et scire se vera testári, seípsum his verbis, non álium dénotans. &teDeum