[Rank] In Octava SSmi Cordis Jesu;;Duplex majus;;4.2;;ex Tempora/Pent02-5 [Rank] (rubrica Newcal) @Tempora/Pent03-5Feria:Rank [Rule] ex Tempora/Pent02-5; 9 lectiones Doxology=Heart [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 15:1-3 1 Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dóminus, ut úngerem te in regem super pópulum ejus Israël; nunc ergo audi vocem Dómini. 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Recénsui quæcúmque fecit Amalec Israéli, quómodo réstitit ei in via, cum ascénderet de Ægýpto. 3 Nunc ergo vade et pércute Amalec et demolíre univérsa ejus: non parcas ei et non concupíscas ex rebus ipsíus áliquid; sed intérfice a viro usque ad mulíerem et párvulum atque lacténtem, bovem et ovem, camélum et ásinum. [Lectio2] !1 Reg 15:4-8 4 Præcépit ítaque Saul pópulo, et recénsuit eos quasi agnos: ducénta míllia péditum et decem míllia virórum Juda. 5 Cumque venísset Saul usque ad civitátem Amalec, teténdit insídias in torrénte. 6 Dixítque Saul Cinǽo: Abíte, recédite atque descéndite ab Amalec, ne forte invólvam te cum eo; tu enim fecísti misericórdiam cum ómnibus fíliis Israël cum ascénderent de Ægýpto. Et recéssit Cinǽus de médio Amalec. 7 Percussítque Saul Amalec ab Hévila donec vénias ad Sur, quæ est e regióne Ægýpti. 8 Et apprehéndit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfécit in ore gládii. [Lectio3] !1 Reg 15:9-11 9 Et pepércit Saul et pópulus Agag et óptimis grégibus óvium et armentórum et véstibus et ariétibus et univérsis, quæ pulchra erant, nec voluérunt dispérdere ea; quidquid vero vile fuit et réprobum, hoc demolíti sunt. 10 Factum est autem verbum Dómini ad Sámuel, dicens: 11 Pœ́nitet me quod constitúerim Saul regem, quia derelíquit me et verba mea ópere non implévit. Contristatúsque est Sámuel et clamávit ad Dóminum tota nocte. [Lectio4] Sermo sancti Bernárdi Abbátis !Sermo 61 in Cantica Canticorum, nn. 3-5 Revéra ubi tuta firmáque infírmis secúritas et réquies, nisi in vulnéribus Salvatóris? Tanto illic secúrior hábito, quanto ille poténtior est ad salvándum. Fremit mundus, premit corpus, diábolus insidiátur: non cado; fundátus enim sum supra firmam petram. Peccávi peccátum grande: turbábitur consciéntia, sed non perturbábitur, quóniam vúlnerum Dómini recordábor. Nempe vulnerátus est propter iniquitátes nostras. Quid tam ad mortem, quod non Christi morte solvátur? Si ergo in mentem vénerit tam potens tamque éfficax medicaméntum, nulla jam possum morbi malignitáte terréri. [Lectio5] Ego vero fidénter quod ex me mihi deest, usúrpo mihi ex viscéribus Dómini, quóniam misericórdiæ áffluunt; nec desunt forámina, per quæ éffluant. Fodérunt manus ejus et pedes, latúsque láncea foravérunt; et per has rimas licet mihi súgere mel de petra, oleúmque de saxo duríssimo; id est gustáre et vidére quóniam suávis est Dóminus. Cogitábat cogitatiónes pacis, et ego nesciébam. Quis enim cognóvit sensum Dómini? aut quis consiliárius ejus fuit? At clavis réserans, clavus pénetrans factus est mihi ut vídeam voluntátem Dómini. Quidni vídeam per forámen? Clamat clavus, clamat vulnus, quod vere Deus sit in Christo mundum reconcílians sibi. [Lectio6] Ferrum pertránsiit ánimam ejus, et appropinquávit Cor illíus, ut non jam non sciat cómpati infirmitátibus meis. Patet arcánum Cordis per forámina córporis: patet magnum illud pietátis sacraméntum, patent víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitávit nos Oriens ex alto. Quidni víscera per vúlnera páteant? In quo enim clárius quam in vulnéribus tuis eluxísset, quod tu, Dómine, suávis et mitis, et multæ misericórdiæ? Majórem enim miseratiónem nemo habet, quam ut ánimam suam ponat quis pro addíctis morti et damnátis. Meum proínde méritum, miserátio Dómini. Non plane sum mériti inops, quámdiu ille miseratiónum non fúerit. Et si misericórdiæ Dómini ab ætérno et usque in ætérnum, ego quoque misericórdias Dómini in ætérnum cantábo. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 19:31-37 In illo témpore: Judæi, quóniam parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati) rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractatus 120 in Joánnem, nn. 2-3 Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Vigilánti verbo Evangelísta usus est, ut non díceret: latus ejus percússit, aut vulnerávit, aut quid áliud, sed apéruit, ut illic quodámmodo vitæ óstium panderétur, unde Sacraménta Ecclésiæ manavérunt, sine quibus ad vitam, quæ vera vita est, non intrátur. Ille sanguis in remissiónem fusus est peccatórum. Aqua illa salutáre témperat póculum, hæc et lavácrum præstat et potum. Hoc prænuntiábat quod Noë in látere arcæ óstium fácere jussus est, qua intrárent animália quæ non erant dilúvio peritúra, quibus præfigurabátur Ecclésia. [Lectio8] Propter hoc prima múlier facta est de látere viri dormiéntis, et appelláta est vita matérque vivórum. Magnum quippe significávit bonum, ante magnum prævaricatiónis malum. Hic secúndus Adam, inclináto cápite, in cruce dormívit, ut inde formarétur ejus conjux, quæ de látere dormiéntis efflúxit. O mors unde mórtui revivíscunt! Quid isto sánguine múndius? Quid vúlnere isto salúbrius? Et qui vidit, inquit, testimónium perhíbuit, et verum est testimónium ejus; et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Non dixit: ut et vos sciátis, sed ut credátis. Scit enim qui vidit, cujus credat testimónio qui non vidit. Magis autem ad fidem pértinet crédere quam vidére. [Lectio9] Duo testimónia de Scriptúris réddidit síngulis rebus quas factas fuísse narrávit. Nam quia díxerat: Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, ad hoc pértinet testimónium: Os non comminuétis ex eo: quod præcéptum erat eis qui celebráre Pascha jussi sunt ovis immolatióne in véteri lege, quæ Domínicæ Passiónis umbra præcésserat; unde Pascha nostrum immolátus est Christus; de quo et Isaías prophéta prædíxerat: Sicut ovis ad immolándum ductus est. Item quia subjúnxerat dicens: Sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, ad hoc pértinet álterum testimónium: Vidébunt in quem transfixérunt, ubi promíssus est Christus, in ea qua crucifíxus est carne ventúrus. &teDeum