[Rank] Sabbato infra Hebdomadam III post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 16:1-3 1 Dixítque Dóminus ad Samuélem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projécerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum óleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemítem; provídi enim in fíliis ejus mihi regem. 2 Et ait Samuel: Quómodo vadam? áudiet enim Saul et interfíciet me. Et ait Dóminus: Vítulum de arménto tólles in manu tua et dices: Ad immolándum Dómino veni. 3 Et vocábis Isai ad víctimam, et ego osténdam tibi quid fácias, et unges quemcúmque monstrávero tibi. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 16:4-7 4 Fecit ergo Samuel sicut locútus est ei Dóminus, venítque in Béthlehem, et admiráti sunt senióres civitátis occurréntes ei dixerúntque: Pacificúsne est ingréssus tuus? 5 Et ait: Pacíficus: ad immolándum Dómino veni: sanctificámini, et veníte mecum ut ímmolem. Sanctificávit ergo Isai et fílios ejus et vocávit eos ad sacrifícium. 6 Cumque ingréssi essent, vidit Eliab et ait: Num coram Dómino est Christus ejus? 7 Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ne respícias vultum ejus neque altitúdinem statúræ ejus, quóniam abjéci eum, nec juxta intúitum hóminis ego júdico; homo enim videt ea quæ parent, Dóminus autem intuétur cor. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 16:8-11 8 Et vocávit Isai Abínadab et addúxit eum coram Samuéle. Qui dixit: Nec hunc elégit Dóminus. 9 Addúxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elégit Dóminus. 10 Addúxit ítaque Isai septem fílios suos coram Samuéle, et ait Sámuel ad Isai: Non elégit Dóminus ex istis. 11 Dixítque Samuel ad Isai: Numquid jam compléti sunt fílii? Qui respóndit: Adhuc réliquus est párvulus et páscit oves. Et ait Sámuel ad Isai: Mítte et ádduc eum. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3