[Rank] Feria tertia infra Hebdomadam IV post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 17:38-40 38 Et índuit Saul David vestiméntis suis et impósuit gáleam ǽream super caput ejus et vestívit eum loríca. 39 Accínctus ergo David gládio ejus super vestem suam cœpit tentáre si armátus posset incédere, non enim habébat consuetúdinem. Dixítque David ad Saul: Non possum sic incédere, quia non usum hábeo. Et depósuit ea, 40 et tulit báculum suum, quem semper habébat in mánibus, et elégit sibi quinque limpidíssimos lápides de torrénte et misit eos in peram pastorálem, quam habébat secum, et fundam manu tulit et procéssit advérsum Philisthǽum. [Responsory1] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 17:41-46 41 Ibat autem Philisthǽus incédens et appropínquans advérsum David, et ármiger ejus ante eum. 42 Cumque inspexísset Philisthǽus et vidísset David, despéxit eum; erat enim adoléscens rufus et pulcher aspéctu. 43 Et dixit Philisthǽus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum báculo? Et maledíxit Philisthǽus David in diis suis, 44 dixítque ad David: Veni ad me et dabo carnes tuas volatílibus cæli et béstiis terræ. 45 Dixit autem David ad Philisthǽum: Tu venis ad me cum gládio et hasta et clípeo, ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei ágminum Israël, quibus exprobrásti 46 hódie; et dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te et áuferam caput tuum a te et dabo cadávera castrórum Philísthiim hódie volatílibus cæli et béstiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël. [Responsory2] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 17:48-51 48 Cum ergo surrexísset Philisthǽus et veníret et appropinquáret contra David, festinávit David et cucúrrit ad pugnam ex advérso Philisthǽi. 49 Et misit manum suam in peram tulítque unum lápidem et funda jecit et circumdúcens percússit Philisthǽum in fronte; et infíxus est lapis in fronte ejus, et cécidit in fáciem suam super terram. 50 Prævaluítque David advérsum Philisthǽum in funda et lápide percussúmque Philisthǽum interfécit. Cumque gládium non habéret in manu, David 51 cucúrrit et stetit super Philisthǽum et tulit gládium ejus et edúxit eum de vagína sua et interfécit eum, præcidítque caput ejus. [Responsory3] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory3