@Tempora/Pent04-2 [Lectio1] De libro primo Regum. !1 Reg 17:38-41 38 Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, et vestivit eum lorica. 39 Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, cœpit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixítque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea, 40 et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthæum. 41 Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. [Lectio2] !1 Reg 17:42-47 42 Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum, erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. 43 Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis: 44 dixítque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ. 45 Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti 46 hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël, 47 et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.