@Tempora/Pent04-4 [Lectio2] !1 Reg 19:4-7 4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixítque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. 5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israéli: Vidisti, et lætatus es, quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. 7 Vocavit ítaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius. [Lectio3] !1 Reg 19:8-12 8 Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul: Sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua. 10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit. Et salvatus est nocte illa. 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.