[Rank] Dominica V Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Ant 1] Montes Gélboë, * nec ros nec plúvia véniant super vos: quia in te abjéctus est clípeus fórtium, clípeus Saul, quasi non esset unctus óleo. Quómodo cecidérunt fortes in bello? Jónathas in excélsis interféctus est: Saul et Jónathas, amábiles et decóri valde in vita sua, in morte quoque non sunt divísi. [Oratio] Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti: infúnde córdibus nostris~ tui amóris afféctum; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes~ tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. $Per Dominum [Lectio1] Incipit liber secúndus Regum !2 Reg 1:1-4 1 Factum est autem, postquam mórtuus est Saul, ut David reverterétur a cæde Amalec et manéret in Síceleg duos dies. 2 In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saul veste conscíssa et púlvere conspérsus caput et, ut venit ad David, cécidit super fáciem suam et adorávit. 3 Dixítque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. 4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? Indica mihi. Qui ait: Fugit pópulus ex prǽlio, et multi corruéntes e pópulo mórtui sunt; sed et Saul et Jónathas fílius ejus interiérunt. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1 [Lectio2] !2 Reg 1:5-10 5 Dixítque David ad adolescéntem qui nuntiábat ei: Unde scis quia mórtuus est Saul et Jónathas fílius ejus? 6 Et ait adoléscens qui nuntiábat ei: Casu veni in montem Gélboë, et Saul incumbébat super hastam suam. Porro currus et équites appropinquábant ei, 7 et convérsus post tergum suum vidénsque me vocávit; cui cum respondíssem: Adsum, 8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et ajo ad eum: Amalecítes ego sum. 9 Et locútus est mihi: Sta super me et intérfice me, quóniam tenent me angústiæ, et adhuc tota ánima mea in me est. 10 Stansque super eum, occídi illum, sciébam enim quod vívere non póterat post ruínam; et tuli diadéma, quod erat in cápite ejus et armíllam de brácchio illíus et áttuli ad te dóminum meum huc. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1 [Lectio3] !2 Reg 1:11-15 11 Apprehéndens autem David, vestiménta sua scidit, omnésque viri, qui erant cum eo, 12 et planxérunt, et flevérunt, et jejunavérunt usque ad vésperam super Saul, et super Jónathan fílium ejus, et super pópulum Dómini et super domum Israël, eo quod corruíssent gládio. 13 Dixítque David ad júvenem qui nuntiáverat ei: Unde es tu? Qui respóndit: Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum. 14 Et ait ad eum David: Quare non timuísti míttere manum tuam, ut occíderes christum Dómini? 15 Vocánsque David unum de púeris suis ait: Accédens írrue in eum. Qui percússit illum, et mórtuus est. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1 [Lectio4] Ex libro Morálium sancti Gregórii Papæ !Liber 4, Cap. 3 et 4 Quid est quod David, qui retribuéntibus sibi mala non réddidit, cum Saul et Jónathas bello occúmberent, Gélboë móntibus maledíxit, dicens: Montes Gélboë, nec ros nec plúvia véniant super vos: neque sint agri primitiárum: quia ibi abjéctus est clýpeus fórtius, clýpeus Saul, quasi non esset unctus óleo? Quid est quod Jeremías, cum prædicatiónem suam cérneret audiéntium difficultáte præpedíri, maledíxit dicens: Maledíctus vir, qui annuntiávit patri meo, dicens: Natus est tibi puer másculus? [Responsory4] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio5] Quid ergo montes Gélboë, Saul moriénte, deliquérunt, quátenus in eos nec ros nec plúvia cáderet et ab omni eos viriditátis gérmine senténtiæ sermo siccáret? Sed quia Gélboë interpretátur decúrsus, per Saul autem unctum et mórtuum mors nostri mediatóris exprímitur; non immérito per Gélboë montes supérba Judæórum corda signántur, quæ dum in hujus mundi desidériis défluunt, in Christi, id est, uncti se morte miscuérunt: et quia in eis unctus rex corporáliter móritur, ipsi ab omni grátiæ rore siccántur. [Responsory5] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio6] De quibus et bene dícitur, ut agri primitiárum esse non possint. Supérbæ quippe Hebræórum mentes primitívos fructus non ferunt: quia in Redemptóris advéntu ex parte máxima in perfídia remanéntes, primórdia fídei sequi noluérunt. Sancta namque Ecclésia in primítiis suis multitúdine Géntium fœcundáta, vix in mundi fine Judǽos quos invénerit, súscipit, et extréma cólligens, eos quasi relíquias frugum ponit. [Responsory6] @Tempora/Pent01-2:Responsory3 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 5:20-24 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nisi abundáverit justítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cælórum. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Liber 1 de Sermóne Dómini in monte, cap. 9 Justítia pharisæórum est, ut non occídant: justítia eórum, qui intratúri sunt in regnum cælórum, ut non irascántur sine causa. Mínimum est ergo, non occídere; et qui illud sólverit, mínimus vocábitur in regno cælórum. Qui autem illud impléverit, ut non occídat, non contínuo magnus erit, et idóneus regno cælórum; sed tamen ascéndit áliquem gradum: perficiétur autem, si nec irascátur sine causa; quod si perfécerit, multo remótior erit ab homicídio. Quaprópter qui docet ut non irascámur, non solvit legem ne occidámus, et in corde, dum non iráscimur, innocéntiam custodiámus. [Responsory7] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio8] Gradus ítaque sunt in istis peccátis: ut primo quisque irascátur, et eum motum retíneat corde concéptum. Jam si extórserit vocem indignántis ipsa commótio, non significántem áliquid, sed illum ánimi motum ipsa eruptióne testántem, qua feriátur ille, cui iráscitur; plus est útique, quam si surgens ira siléntio premerétur. Si vero non solum vox indignántis audiátur, sed étiam verbum, quo jam certam ejus vituperatiónem, in quem profértur, desígnet et notet; quis dúbitet, ámplius hoc esse, quam si solus indignatiónis sonus ederétur? [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Vide nunc étiam tres reátus, judícii, concílii, et gehénnæ ignis. Nam in judício adhuc defensióni datur locus. In concílio autem, quamquam et judícium esse sóleat, tamen quia interésse áliquid hoc loco fatéri cogit ipsa distínctio, vidétur ad concílium pertinére senténtiæ prolátio; quando non jam cum ipso reo ágitur, utrum damnándus sit; sed inter se, qui júdicant, cónferunt quo supplício damnári opórteat, quem constat esse damnándum. Gehénna vero ignis, nec damnatiónem habet dúbiam, sicut judícium, nec damnáti pœnam, sicut concílium: in gehénna quippe ignis, certa est damnátio, et pœna damnáti. &teDeum [Ant 2] Audístis * quia dictum est antíquis: Non occídes; qui autem occíderit, reus erit judício. [Ant 3] Si offers * munus tuum ad altáre et recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsus te, relínque ibi munus tuum ante altáre, et vade prius reconciliári fratri tuo, et tunc véniens ófferes munus tuum, allelúja.